VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)

Strana - SVESKA 3. - 177

111 reverendissimus antistes Zagrabiensis Petrus Domitrouich, in album bea­tae matris sodalium nomen suum inscribi petivit; ex iis societatis ins­titutum duo amplexi Georgius Mattota et Matthias Bundich. Dum ma­gistratus suos pro more renovarunt, suae piae institutionis formam proceribus et nobilitati regni duplici theatro proposuerunt ; spectarunt altero corporis et animae exilium, altero divum Hermannum ! Christi puerali convictorem et eollusorem. In templo parochiali sancti Marci, ubi conciones ad plebem ordinarie pronunciantur, quadraginta horarum publica et solemnis supplicatio agente patre Ludouico Lucari hoc anno instituta est ; res quia hic visa auditave nunquam inita imprimis et dif­ficilis, postea etiam grata et suavis accidit. Ad numerum gregis Christi ab haereseos pravitate reducti decem, ex quibus anabaptista unus. Quod subiiciam rarum quiddam est et iucundum. sed arcano dei consilio permittendum. Die ultima mensis maii, inquam tunc octava ascensionis incidit in templo nostro bono spatio a collegio dessito beatae virgini dicato, ipsi magnae dei matri, gloriosum Christi filii ad dexteram ae­terni patris considentis triumphum. coelestis curia (!) musica vocum modulatione ex concentu adgratulari visa est, nam circa nonam ves­pertinam, voces auditae sunt permultae suis choris et tonis distinctae, antiphonem „Regina coeli" ab initio usque ad finem, arte huic patriae et insolita neque cognita decantantium, idque cum foribus obseratis, lumine extincto ; ea vocum et artis concinnitate, quam hic nec fas est suspicari, et vicinis rei novitatem stupentibus, et praesentibus nonnullis maturae aetatis studiosis prae porta ipsa audientibus, fieret, tollit om­nem inficiandi miraculum facilitatem facultatemque. Hoc illud templum est beatae virginis a collegio longiuscule situm, in quo nostri sacris operantur, quod a civibus societati datum, quamquam ii non répétant, ut tarnen patribus Cappuccinis huc advocatis, et idem templum et locum ei adiunctum omni aedificio vacuum, ad monasterium ab eis ibi extru­endum concederemus, oratore episcopo oraverunt, iidemque ad templum sanctae Catharinae totum deformatum, collegio proximum, usibusque nostris commodius praeparandum, opem in calce et lateribus promise­runt. Quorum desiderio cum a reverendissimo patre nostro generali factum sit satis, promissumque, ut et patres Capuccini in loco optato, quàe moliuntur extruant, et divae Catharinae templum, ubi nostris usibus praeparatum fuerit, beatae matris aedem eisdem consignemus, suppetias in praesentia pro eo opere quaerimus, quas illustris domina Ungara Euphrosina Palfi de Erdöd, consors illustris domini Georgü Ratkaj, non exiguas, et in colonis, qui opéras faciant, et in pecunia. qua hoc opus promoveatur, Iatura et praestitura est. Dodatak. Habet collegium hoc Zagrabiense societatis Jesu praeposituram beatae Mariae virginis de Galgonza, et cum ea praeter ecclesiam prin­12

Next

/
Oldalképek
Tartalom