VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)
Strana - SVESKA 3. - 175
175 patria, qui triginta prope annis qua scholastico labore, qua ecclesiastae, qua coeteris muniis per varias Transyluaniae, Vngariae et regni huius oras perduravit, qui et unus fuit, qui primus societatis nostrae fundamenta istic cum patre Ioanne Zanitio iecit; dignus idem sermone nonnullorum iudicatus, cuius imago ad posteritatis memoriam cum patris Zanitii aeternam asservanda pingeretur. Is paulo ante morbum, quae pars sibi de patrimonio obventura esset, scripto se obligavit eam collegii huius futuram, quo etiam tempore ex legatis sibi a parente amplius florenis nostratibus centum rem familiärem adiuvit. Ea pecunia aliis eleemosynis, quarum partem reverendissimus Franciscus Ergelius Vesprimiensis episcopus obtulit, cella vinaria, cuius defectu in ruinoso penu vina pessum ibant, cellae vinariae fornix, fornici hypocaustum accomodatum, refectorio culina vicina cum fornice sunt exaedificata. Scholae magnopere, ut in subiectum civitati oppidum, ubi collegium est canonicorum, transferentur, ab iisdem laboratum, nec impetratum esset, duo ab illis ad minimum ex nostris petiti sunt magistri, verum nullis, quas non paucas afferebant, a reverendo patre provinciali Ferdinando Albero rationibus est impetratum. Itaque ludum illi (suorum nonnullis tyronum ex litteris a nobis avocatis), minorum litterarum aperuerunt. Unde licet aliquantum imminutum non tarnen indiligentem discipulorum habemus numerum. Duo ab illis data drammata, altero Goliath funda et lapide Davidis concidit, altero serpens aeneus typus e cruce pendentis salutis exhibitus est; utrumque dum corporis Christi solemnia essent. Novus prorex (banus ut hic vocamus) Nicolas Tersachky Frangepan comes, dum totius regni comitiis dignitatem a caesarea maiestate acciperet, cum plausu magnatum ab eisdem est versibus salutatus. Tres illorum religionem amplexi, unus beati Francisci, duo nostram : Casparus Radich, Gregorius Eperiesi. Porro cum hic rari a fidei rectitudine devient, quinque tarnen ad rectum credendi tramitem reducti. Turca etiam in confiniis Turcarum, ad quae a nostris excurritur, Mahometo execrato diu cupitum Christum induit. Plures alii opera nostrorum ad bonam frugem a bellicatu, a deserta religione aliisque vitiis reducti. Non paucae item opera unius nostri patris Ludo vici Lucari per vias columnae crucibus insignitae, aut erectae récentes, aut veteres renovatae, pietatis pmetereuntes commonefaciunt. Hoc anno 20. die mensis maü illustris vidua domina Euphrosina Palli ad suae voluntatis libitum concessit collegio duos colonos, usui nostro, quod domesticos labores etiam curru praestent, valde opportunos. Eadem ornamenta templi acupicto et rosis eleganti albo antipendio auxit. Bibliotheca quoque libris pretio plus quam quinquaginta numorum aureorum locupletata. Denique hoc anno illustri dominae Susannae Ratkaj (quae velum arae exornandae perelegans dono etiam obtulit) agri illi in Ludbreg locati sunt, quorum cum de praepositurae Glogounicensis bonis actum fuit, in anno 1611. meminimus.