VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)
Strana - SVESKA 3. - 165
165 dinandus archidux Austriae atque illarum partium praecipuus propugnator sui armamentarii praefectis habitationem assignaverat. Hoc patri Zanitio petendum ab archiduce visum, sive quia melius non inveniebat, sive quia magnam spem concipiebat fore, ut ex eo in vicinarum quoque aedium facili negotio deveniret possessionem. Itaque principem adiit petendi aedificii gratia ; quod ille suo insigni in societatem amore, et divini cultus ubique terrarum propagandi, animarumque iuvandarum vehementi studio haud gravate concessit nostris, literasque ad senatum Zagrabiensem dédit, quibus illi patres societatis in dictam domum a se liberaliter donatam introducendi. potestatem fecit. Tum vero introductis nostris in locum commodiorem, pater Zanitius de personis augendis, ac de censu residentiae cogitationem suscepit. Vixerant enim hactenus nostri quotidianis pene tum civium tum nobilium magnatumque regni huius eleemosynis, variis ab iisdem nutriti bonae spei pollicitationibus, quas cum irritas et sine eventu in longum tempus abire pater Zanitius adverteret, neque rationem aliam nostris iuvandi, eorumque habitationem stabiliendi meliorem in praesenti videret, velletque molestia quotidianae stipis ab hominibus non adeo copiosis petendae liberari, ut haereditas Stephani Ratkay (de quo supra mentio est habita) Zagrabiensi residentiae applicaretur, cum superioribus egit ac confecit. Erat haec summa quingentorum florenorum vngaricorum iure haereditario ex bonis paternis fratri nostro Stephano Ratkay vita ipsius durante, quotannis débita, aegre nimis et magno labore a fratribus Ioanne et Georgio Ratkaj, proceribus et dynastis partium illarum non sine contentione forensi anno 1605. extorta. Nam cum illi religioso nihil deberi ex maiorum suorum bonis contenderent, nihilque prorsus se daturos affirmarent, causa tota in ius ac forum deduci debuit, et ad regias usque aures perferri. Qua de re informatus rex, ut pertinaciam duorum Iratrum compesceret, Ioanni Draskouitch Sclauoniae proregi severe in mandatis dédit, ut haereditatem Ratkaianam ex aequo inter fratres dividat, nec quidquam minuat de portione religiosi. Prorex (banum hic vocant), rem cordi sumpsit, et pro suo in nostros amore ac observantia ex antelatis variis difficultatibus, eam strenue pro causa nostri fratris egit. Hic tarnen, ut animos fratrum regio mandato haud parum exacerbâtes pacatiores redderet, intercedente praesertim ipso prorege aliisque amicis non paucis, ita negotium cum fratribus transegit, ut ex tota sibi débita portione quingentos duntaxat florenos vngaricos, dum ipse viveret quotannis pensitarent, eosque ad primum diem ianuarii coram venerabili capitulo Zagrabiensi loco authentico deponerent, libère inde ab ipso fratre Stephano cum vellet tolendos mediante chirographo, quo se pecuniam accepisse a dicto capitulo Zagrabiensi affirmaret. Quod si vero fratres diem determinatum deponendae pecuniae négligèrent, vel alio quovis modo factam transactionem violarent, liberum tum fore nostro