VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)

Strana - SVESKA 3. - 166

166 contractum solvere et suam portionem iustam ac integram in bonis sta­bilibus occupare. Haec igitur summa volente ipso Stephano Ratkaj, fratre nostro, superioribus annuentibus, ad terminum vitae eiusdem Stephani, applicata est residentiae Zagrabiensi anno 1606. primo die mensis ianuarii, altero post factam inter fratres conventionem anno. Primi enim anni pensionem idem frater Ratkaj consentiente patre provinciali Alphonso Caiïllio dédit collegio Graetiensi, praeter centum florenos per patrem Za­nitium in hac ipsa causa expositos. Censu isto huic residentiae decreto de gymnasio ad iuventutem erudiendam instituendo actum. Erat archiducali domui, quam nostri iam incolebant, vicinum sanctae. Catharinae templum, quod pietas militum, dum Turcae Petrinam occuparent, in annonae militaris cameram con­verterat. Hoc templum una cum adiuncto Dominicanorum olim mona­sterio, ruinis et ruderibus deformato et pene solo aequato, et una cum horto, senatus pro schoiis aedificandis societati obtulit. Accepto loco pater Zanitius parietinas auxilio civico caemento firmare, gymnasium aedi­ficare coepit, scriptisque ad viceprovincialem litteris tres ad inchoandas Zagrabienses Scholas magistros, patrem Ioannem Vegium Saxonem Tran­sylvanum, Leonardum Praesulem Sclavum, Jacobum Matthiadem Silesum impetravit, qui primi ad imbuendam litteris pueritiam Graecio Zagrabiam anno 1607. venerunt, menseque maio praesente reverendissimo Zagra­biensi episcopo Simone Bratulich, sancti Pauli primi eremitae generali, spectante etiam canonicorum collegio, aliisque viris nobilitate claris, habita prius in templo sancti Marci paröchiali latina nostro magistro Leonardo Praesule oratione, collectis aliquot pueris ex templo ad locum gymnasii processerunt, scholasticosque labores sunt exorti. Auctis nostris, civium etiam et reverendissimi crevit munificentia, nostrisque alimenta et pecuniam subministrando, auxilio fuerunt. Cives enim ducentos viginti quinque florenos obtulerunt, quibus viatica tum magistrorum tum patris Zanitii sunt persoluta. Eodem anno beneflcium et sacellum sanctorum Fabiani et Sebastiani in templo sancti Marci constitutum a civibus so­cietati est datum, cum pratis, agris, silvula, colonis tribus et vinea una, muro civitatis subiecta, eique adiuncta area, ubi domus familiae et praediolum extrui posset, quod beneflcium voluntate reverendi pro­vincialis nostri usque ad perfectam fundationem collegii admissum fuit. Et quia neque in templo domestico sanctae Catharinae propter ruinas, neque in sacello sanctorum Fabiani et Sebastiani ob intercape­dinem loci nostris opportunum fuit divina peragere, ab iisdem civibus oblatum fuit templum béate Virginis a loco collegii paululum dissitum, ubi nostri sacris operarentur cui olim monialium coenobium adiunctum fuit, cuius modo vix vestigia extant. Cum hoc templo dati sunt coloni quinque, agri duo, foeneta tria, de quibus tarnen an ad templum beate virginis vel sanctae Catharinae pertineant est aliqua Iis. Quae porro

Next

/
Oldalképek
Tartalom