VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)
Strana - SVESKA 3. - 164
164 dudum magno nostrorum tenebantur desiderio, primos misit, primosque ibidem prima iussit ponere nostri domicilii initia. Quam voluntatem patris viceprovincialis uterque patrum avide sane arripuit, ac Zanitius quidem procuratoris officio in čollegio Novodomensi defunctus, Vragouitius vero concionibus latinis, quas ad studiosos olim Olomutii habebat abruptis, nihil cunctati per Hungariam Zagrabiam contenderunt, ac tandem 28. octobris, die qui fuit apostolis Simoni et Judae sacer, anno 1606. urbem féliciter ingressi summa omnium gratulatione sunt excepti. Agebat per illud tempus iudicem civitatis (quae dignitas hoc in loco inter cives est amplissima) Balthasar Vlahouich ; hic nostros tempore bimestri mensae suae adhibuit, cubiculumque iisdem et lectum dorn! suae instruxit, et alia. hospitalitatis officia exhibuit, publicis tarnen ex- pensis civitatis. Exactis apud hunc duobus mensibus migraverunt nostri, volente senatu in aedem Petri Kuslyan civis Zagrabiensis, ruinosam illam quidem et perincommodam, sed pro illo tempore nostris perquam neces sariam. Hinc deinde ventum ad ministeria societatis serio exercenda, conciones habendas, confessiones tum civium, tum eorum qui in agris circumquaque habitant excipiendas. Quo factum, ut brevi ex adventu nostrorum communis ad omnes promanarit utilitas, quam etiam vicinum canonicorum oppidum est expertum. Nam ut omittam reformatos non mediocriter canonicorum mores abolitas quasdam pravas consuetudines ; coenobium sane sancti Francisci in eodem oppido situm, licet olim et aedificii praestantia et fratrum frequentia longe fuerit celeberrimum, postea tarnen propter iniquitatem temporum plurimis annis extreme di- rutum ac desertum, hodie ex occasione nostrorum apparet egregie re- stauratum. Postea enim quam Franciscani nostros venisse Zagrabiam intellexerunt, metuentes, ne vacuum illorum monasterium nostri aucto- ritate reverendissimi Zagrabiensis episcopi Simonis Bratulich occuparent, maximis itineribus in oppidum canonicorum ex Vngaria advolarunt, ex illoque tempore coeptus in coenobio cultus divinus continuatur, iamque insigni religione et frequenti hominum concursu locus quondam deser- tus celebratur. Eadem prorsus ratione ingressus nostrorum Zagrabiam Varasdiensium civitati fuit fructuosus. Nam eo etiam eiusdem ordinis religiosi audita nostrorum praesentia redierunt, atque in domicilium, quod relinquerunt ex Hungaricis monasteriis postliminio sunt reversi. Dum haec ita fiunt pater Ioannes Zanitius missionis Zagrabiensis superior de loco et domo commodiori sit solicitus, iam enim tertium acceperat socium ad labores domesticos obeundos, Petrum Moralem, Hispanum, cuius accessu habitatio nostrorum reddita est non nihil an- gustior atque incommodior, ut, si vel uno plures accessissent, vix eadem domus omnes capere potuisset. Fuit aedificium paulo capatius quidem sed aeque ruinosum et fatiscens parvoque intervallo distans a priore domo, ad moenia civitatis ab oriente situm, in quo Serenissimus Fer-