VJESNIK 12. (ZAGREB, 1910.)
Strana - 46
46 cedentes testes. De captivatione Joannis Zabo nil sciret. De inhabitatione domorum in Castro Zomzed per dominum Thahy dicit se scire. De taxis vero extraordinariis fatetur se audivisse prout praecedens testis. Item feria quinta ex tune immédiate sequenti testes infrascripti hic in area nostra capitulari coram eodem Caspari Drwskoczy et testimonio nostro personaliter constituti : Quingentesimus quartus testis nobilis Nicolaus Feyer de Odrazenthgyergh, judex nobilium dicti comitatus Zagrabiensis, requisitus adiuratus et examinatus, fassus est auditu. eundem dominum Thahy plurimos miseros colonos de bonis Zomzedwar auffugasse, resque et bona eorum accepisse. Dicit praeterea idem testis de nece dicti condam Stephani, eundem testem per dominum Thahy ad jus vocatum fuisse, tarnen certis impedimentis obstantibus, ad juditium venire minime potuisse. Dominum autem Thahy caput dicti condam Stephani amputari fecisse. De captivatione Stephani Wamos dicit idem testis prout praecedens testis. De captivitate Joannis Zabo et morte eius in ferreis compedibus fatetur se scire idem testis, prout in literis praeinsertis praefati domini Michaelis de Mere contineretur. De inhabitatione domorum per dominum Thahy dicit se omnia bene scire. De taxis extraordinariis idem testis dicit se audivisse prout in praeinsertis literis contineretur. Quingentesimus quintus testis egregius Mathias Zalathnoky de Kobylych vicinus, requisitus, adiuratus et examinatus, fassus est scitu, qualiter idem dominus Franciscus Thahy plurimos ex colonis Zomzedwariensibus aufugasset, resque et bona plurimorum colon-orum accepisset, nomina autem eorundem colonorum idem testis ignoraret. De nece Stephani vicecastellani fatetur idem testis se ad juditium vocatum fuisse quidem, sed in juditio ipso non interfuisse, intellexisset autem quod idem dominus Thahy eidem Stephano caput amputari fecisset. De captivatione et morte in ferreis compedibus Joannis Zabo idem testis bene sciret. De captivatione Stephani Wamos idem testis fatetur scitu per omnia prout praecedens testis. Addidit tarnen idem testis, quod idem dominus Thahy ipsum Stephanum Wamos tormentari fecisset. De inhabitatione domorum nil sciret. De taxis extraordinariis idem testis fatetur, se audivisse, quod dominus Thahy plurimas taxas extraordinarias a miseris colonis extorsisset. Quingentesimus sextus testis egregius Mathias Chernkoczy de Chernkowcz requisitus, adiuratus et examinatus, fassus est scitu, dictum Paulum Barbyer per eundem dominum Thahy ex oppido Zomzedwariensi auffugasse, frugesque eiusdem pro se ipso accepisse. Audivisset insuper idem testis, multos miseros colonos ex bonis Zomzedwara per dominum Thahy expulsos esse, resque et bona eorum pro se occupasse et accepisse. Intellexisset praeterea idem testis dominum Franciscum Thahy per probos et jurisperitos viros ad Stephanum vicecastellanum Judicium fecisse, ubi et in quo juditio iidem probi et nobiles viri eundem "Stephanum ab impetitione