VJESNIK 12. (ZAGREB, 1910.)
Strana - 47
47 eiusdem domini Thahy eliberassent et liberum pronunctiassent. Tarnen idem dominus Thahy caput eius amputari fecisset. De captivatione et in compedibus ferreis morte Joannis Zabo, necnon similiter captivitate Stephani Wamos idem testis dicit, se bene scire. De inhabitatione domorum in Castro Zomzed per dominum Thahy idem testis'fatetur prout Stephanus Schytharoczy praefatus testis. De taxis dicit se nil scire, utrum ordinarias vel extraordinarias a miseris colonis extorserit. Quingentesimus septimus testis egregius Nicolaus Berthakowych requisitus, adiuratus et examinatus, tassus est scitu per omnia prout Joannes Horwath, judex de Berdowcz, qui tune tempore in dicto Castro Zomzed condam domini bani castellanus fuisset. De auiugatione tarnen cuiusdam Pétri Bedechych idem testis ignorât. Addidit tarnen idem testis, quod in juditio ex parte dicti condam Stephani interfuisset. Quingentesimus octavus testis egregius Thomas Banyadworacz requisitus, adiuratus et examinatus, fassus est scitu per omnia prout Joannes Horwath judex de Berdowcz. Eo quod et idem testis tunc tempore dicti condam domini bani in ipso Castro Zomzedwar castellanus fuisset cum eodem Nicoiao Barthakowych ad partem sacrae caesareae majestatis. Ignoratur tarnen de aufugatione cuiusdam Petri Bedechych. Addidit tarnen quod in juditio ex parte dicti condam Stephani vicecastellani praesens interfuisset. Unde nos iuxta uniformam tenorem et continentiam praeinsertarum literarum memorati domini Michaelis de Mere, offitii palatinalis regni Hungarie locumtenentis, de et super praemissis omnibus fassionibus et attestationibus prescriptorum testium praesentes literas nostras ad relationem praescriptorum suae magnificentiae et nostri hominum relatoriarum praefato directori jurium fisci praefatae majestatis imperatoriae et regiae necessarias dandas duximus et concedendas, communi justitia suadente. Datum feria quarta proxima post praetactum festum Beatae Margarethae virginis et Martyris, anno domini millesimo quingentesimo sexagesimo septimo suprascripto. (L. S.) Priopćio Dr, I. Bojničić,