VJESNIK 12. (ZAGREB, 1910.)

Strana - 34

34 fatetur idem testis, se audivisse ab egregiis Georgio Raskay vicecomite et condam Gasparo Kassnar iudice nobilium eiusdem comitatus Zagra­biensis, qui scilicet cum ceteris nobilibus et iurisperitis viris in causa praefati condam Stephani vicecastellani decollati iuditio interfuissent, condam Stephanum ab impetitione et acquisitione ipsius domini Thahy per dictos probos et nobiles iuridice absolutum et liberum pronunctiatum fuisse, nesciret autem qua de causa idem dominus Thahy caput eius amputari fecisset. Audivissetque idem testis, quod Petrus Petrychewych servitor domini Thahy nobilem condam Joannem Zabo comprehendisset ac sie captum in Castrum Zomzedwar abduxisset, ibidemque eundem observasset et in ferreis compedibus mortuus esset. Vineamque domini plebani in Also Zthobycza nescitur qua de causa pro se ipso idem do­minus Franciscus Thahy occupasset. Ac etiam quod idem dominus Thahy illas domos, quae fuissent condam Andreae Hennyngh, tarn in dicto Castro Zomzed, quam dicto castello Also Zthobycza inhabitaret. De aliis nil seit. Ducentesimus septuagesimus tertius testis egregius Ge­orgius Raskay, praefatus vicecomes dicti comitatus Zagrabiensis, vicinus, requisitus, adiuratus et examinatus, fassus est scitu de aufugatione Mathiae Belynych et Georgii Zabo necnon occupatione sessionis et ali­orum bonorum eiusdem Mathiae Belynych ac curiae nobilitaris dicti condam Michaelis Palffy per omnia prout praecedens Mathias Raskay, ducentesimus septuagesimus secundus testis. Addidit tarnen idem testis, quod idem dominus Thahy providum Fabianum Belynych aufugasset ac domum et sessionem suam simul cum vinea sua occupasset et cui­dam hastiparo servitori suo dedisset. Mathiamque Rozzwlych idem do­minus Thahy de sessione sua aufugasset ipsamque sessionem simul cum vinea eiusdem Mathiae cuidam servitori suo Thomae Baywzan dedisset. Hoc quoque fatetur scitu idem testis, eundem dominum Thahy nobilem Georgium Koschewych de sessione sua aufugasse, sessionem­que suam dicto Petro Pethrychewych servitori suo dédisse, vineamque plebanalem in Also Zthobycza, item similiter vineas providorum Gre­gorii Belynych, Joannis similiter Belynych, Mathiae idem ac Urbani Kranyecz colonorum, ad dictam Also Zthobycza pertinentium, pro se ipso occupasse easque nunc quoque excolere. De amputatione capitis dicti Stephani vicecastellani fatetur idem testis scitu in hunc modum. Quod idem testis cum multis probis honestis nobilibus iurisperitis viris iuditio interfuisset, quem quidem condam Stephanum ab impetitione et acquisitione eiusdem domini Thahy iudicialiter absolutum fecissent et liberum pronunetiassent, huiusmodique iudiciariam deliberationem iidem nobiles viri, tota scilicet sedes, per egregios Stephanum Schytaroczy et condam Gasparum Kassnar iudicem nobilium dicti comitatus Zagra­biensis ad ipsum dominum Thahy recitandum nunetiassent. Qui quidem dominus Thahy eisdem Stephano et Gasparo iudici nobilium respon-

Next

/
Oldalképek
Tartalom