VJESNIK 12. (ZAGREB, 1910.)
Strana - 35
35 der t tali modo: „si, inquit, vos ignoratis eum judicare ad mortem, ego in obrobrium vestri caput eius faciam amputari". Et sie peractis aliquot diebus caput eius amputari fecit. De morte autem in ferreis compedibus et captivatione condam Joannis Zabo fatetur auditu per omnia prout praecedens testis. Sciret tarnen dictum Petrum Pethrychewych servitorem dicti domini Thahy equum eiusdem condam Joannis Zabo demortui Georgio Ztobyczay talleris Septem vendidisse. Dominum quoque Thahy fatetur tempore generalis congregationis Zagrabiae Stephanum Wamos dictum captivasse, captumque abduxisse. Audivisset praeterea idem testis a miseris colonis Also Zthobyczensibus, ipsum dominum Thahy Septem taxas extraordinarias et inconsuetas ab eisdem colonis extorsisse. De aliis nil seit. Ducentesimus septuagesimus quartus testis providus Thomas Zodecz, provisor dicti castelli Alsoztobycza, requisitus, adiuratus et examinatus fassus est scitu, ipsum dominum Thahy nobilem Georgium Zabo ex oppido Alsoztobycza, Mathiam vero Belynych ex sessione sua jobagionali aufugasse, eiusdemque Georgii Zabo vineam, dicti vero Mathiae ipsam sessionem et vineam cum omnibus rebus mobilibus et immobilibus pro se ipso occupasse. De aliis auditu fatetur idem testis prout Georgius Raskay ducentesimus septuagesimus tertius testis. Ducentesimus septuagesimus quintus testis providus Joannes Magaych, judex et villicus de Orozlawye, requisitus, adiuratus~et exarmnälmTfassus est scitu de auffugatione colonorum ac occupatione vinearum, sessionum, ac rerum mobilium per omnia prout Georgius Raskay, ducentesimus septuagesimus tertius testis. Audivissetque dictum condam Stephanum capite privatum, Stephanumque Wamos captum fuisse. De captivatione nobilis condam Joannis Zabo fatetur scitu prout Gaspar Werchkowych spanus, septimus testis. Sciret tarnen, quod dominus Thahy tres taxas extraordinarias a miseris colonis extorsisset.^Ducentesimus septuagesimus sextus testis providus Michael Martynych, judex et villicus de superiori provincia Alsoztobyczensi, requisitus, adiuratus et examinatus fassus est scitu per omnia prout Georgius Raskay, ducentesimus septuagesimus tertius testis. Sciret hoeque idem testis, dominum Thahy illas domos, quae praefuissent condam Andreae Hennyngh, tarn in dicto Castro Zomzed quam etiam in castello Alsozthobycza existentes, pro se ipso occupasset. De taxis dicit scitu prout praecedens te stis.J Pucentesimus septuagesimus septimus testis providus Michael Thrececz, preco pertinentiarum Alsoztobyczensium, requisitus, adiuratus et examinatus, fassus est scitu de occupatione sessionum et vinearum prout praecedens testis; reliqua omnia auditu fatetur. Ducentesimus septuagesimus octavus testis providus Michael Kwzmych de eadem requisitus, adiuratus et examinatus fassus est per omnia prout Georgius Raskay ducentesimus septuagesimus tertius testis. De occupatione dictorum domorum in Castro et castello per dominum Thahy ignoraret, seifet tarnen quod eas habi-