VJESNIK 12. (ZAGREB, 1910.)
Strana - 132
132 2. 1261., koncem maja, u Zadrti. Općina zadarska prodaje neki vinograd u Cero^olu Mar tinti sinu Brateska i ženi mu Begni. In Christi nomine. Anno incarnacionis eius millesimo ducentesimo sexagesimo primo, mense Madij die . . exeunte, indictione quarta, Jadere, temporibus domini Raynerii Geni incliti ducis Venetiarum, magistri Laurencii venerabilis Jadere archiepiscopi ac domini Marci Permarini de Madio (?), prefati domini ducis rectoris et consiliarii Jadere, plenarie et irrevocabiliter securos facimus nos prenominatus Marcus Permarinus cum nostris judicibus nomine et vice totius nostre communis Jadere cum nostris successoribus vobis namque Martino filio Bratesci et Begne coniugi et uestris heredibus de una uestra vinea, que est unus gonay et tertia parte, quam plantatam habetis in Cerodol, que ad nostram pertinebat communem, et est uersus austrum vinea de Vicco, et uersus Cer(odol) et uersus boream est vinea de Drasalle. Nunc autem quia nobis, prout per nos fuit preceptum et iniunctum, solidos quadraginta quinque denariorum venetorum in premisso nostre communi dedisti et deliberasti bene et integre per omnia, idcirco predicte nostre communi uos per omnia foris facientes et in . . . relinquimus atque refutamus plenissima potestate cum omnibus suis terminis et pertinenciis tarn subtus terram quam supra terram amodo in antea ad faciendum exinde totam uestram voluntatem nemine uobis per supernominatam (?) nostram communem contradicente, quia nichil inde remansit, vnde uos ipsam nostram communem (!) requirere possit aut compellere per ullum ingenium. Actum est hoc et confîrmatum coram his vocatis et rogatis testibus: scilicet Victoro filio Andrée de Petrizo et Bogdano Lorechna. Ego Grisogonus de Mauro examinator manu mea misi. Ego Michael sancte Marie maioris clericus et Jadrensis notarius interfui rogatus, ut audivi hanc chartam scripsi, roboravi et signo consueto signavi. (Signum notariale.) Izvornik, pisan losom latinštinom, na pergament, u kr. zem. arkivu, medju spisima grofova FanfognaGar agnin.