VJESNIK 12. (ZAGREB, 1910.)

Strana - 133

133 3. 1262., 2. novembra, u Zadru. Zadužnica Dobra de Begna vrhu 20 funti mletačkih denara, dužnih Marinu de Carbun. In Christi nomine. Anno ab incarnatione eiusdem millesimo du­centesimo sexagesimo secundo, mense Novembri die secundo intrante, indictione sexta, Jadere. Temporibus domini Raynerii Geni incliti ducis Venetiarum et magistri Laurentii uenerabilis Jaderensis archiepiscopi ac Federici Iustiniani egregii comitis. Ego quidem Dobre de Bengna fa­teor per hoc presens scriptum, quia recepi a te namque Marino de Carbun libras viginti denariorum venetorum paruorum, quod mutiasti (!) mihi in meis utilitatibus peragendis. Pro quibus debeo et teneor cum meis heredibus et successoribus dare et deliberare tibi et tuis heredibus et successoribus de hinc usque ad unum mensem primum venturum centum et quinque staria de bono oleo nouo, sub pena dupli super me et omnia mea bona habita et habenda in hoc seculo. Actum est hoc et firmatum coram his vocatis et rogatis testibus, scilicet Barthe filio condam Pétri Claudi, Gregorio Beccario et Damiano filio predicti Dobre de Bengna et aliis. Ego Raynerius Varicassa examinator manum misi. Ego Viuerius Alexii Jaderensis notarius rogatus, ut audiui scripsi et roboraui et consueto signo signaui. (Signum notaru.) Izvornik na pergament u kr. zemaljskom arkivu, medju spisima grofova Fanfogna-Garagnin. 4. 1285., 28. septembra, u Ninu. Mihajlo sin Petra Tolena prodaje Šimunu Zlorado svoje zem­ljište u Porizanu za 150 funti denara. In nomine dei eterni amen. Acta mortalium delet oblivio, nisi au­tentico testimonio confirmentur. Eapropter nos Stephanus miseratione diuina episcopus Nonensis notificamus vniuersis quibus expedit, pre­sentem paginam inspecturis, quo accedentes ad nostram presenciam viri nobiles uidelicet comes Michael filius Petri Tolleni de Nona et Symon de Zlorado ciuis Jadere, dictus comes Michael coram nobis et infrascriptis testibus uendidit, cessit atque transactauit quandam pos­sessionem terre sue, totam sitam in Porizane intra terram generationis

Next

/
Oldalképek
Tartalom