DRŽAVNOGA PRAVA (ZAGREB, 1910.)

Strana - 136

136 et eorum posteris, ecclesias sancte Marie de Salona et sancti Stephani et santi Moysi et ecclesiam sancti Bartholomei cum omnibus pertinen­tibus earundem, villam quoque Gosilam, villam Ostrog, villam Labenam et totum territorium de Smina, villam in Cleuna Sudumirizam, et villam in Zetina Stolez. Décimas preterea Cleune, Zetine, Clisie et eius districtus, Massari cum toto monte magno Politii et décimas Almisii usque Mucarum, que omnia supradicta volumus, quod teneat, possideat, regat atque guber­net perpetuo spalatensis ecclesia ac eius presules sine alicuius pertur­batione seu molestatione pacifiée et quiete. Si quis autem in premissis vel quolibet premissorum dictam spalatensem ecclesiam vel ipsum ar­chiepiscopum et eius successores molestauerit vel turbauerit, iram dei et nostram indignationem incurrat. Et ad robur omnium predictorum presens piïuilegium nostro sigillo autentico communiri mandauimus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom