DRŽAVNOGA PRAVA (ZAGREB, 1910.)
Strana - 137
V. Koloman kralj ugarski i hrvatski zaklinje se Trogiranima, da će čuvati i braniti prava njihova grada. 1108, 25. maja. f Anno dominice incarnationis MCVIIL, mense V., die XXV. Anno XII. regni mei. Ego Colomanus rex Ungarie, Croatie atque Dalmatie, iuro super sanctam crucem vobis Tragurinis meis fidelibus ciuibus firmam pacem, mihi et filio meo aut successoribus meis tributarii ne sitis; episeopum vero aut comitem, quem elerus et populus elegerit, ordinabo, et lege antiquitus constituta vos uti permittam, preterquam introitus portus ciuitatis de extraneis duas partes rex habeat, tertiam vero comes ciuitatis, decimam autem episcopus. In civitate quoque vestra neminem Ungarorum vel alienigenarum habitare permittam, nisi quem voluntas vestra expetierit. Cum autem ad vos coronandus aut vobiscum regni negotia tractaturus aduenero, nemini ciuium vis inferetur domorum suarum, nisi quem dilectio vestra susceperit. At si forte aliquando dominium meum aliquem aggrauere videbitur et alias ire voluerit, secure cum uxore et filiis et familia et omnibus suis quoeunque sibi placuerit eat. Hoc autem sacramentum a rege et ab archiepiscopo Laurentio et comitibus Hungarie confirmatum est. Ego Joannes palatinus cornes laudo et confirmo. Ego Appa comes laudo et confirmo. Ego Thomas Albanensis comes laudo et confirmo. Ego Jacobus Bosordiensis(î) comes laudo et confirmo. Ego Vgudi Wasuariensis comes laudo et confirmo. Ego Slauiz comes Nouogradensis laudo et confirmo. Lucius, De regno l. III. c. IV. i drugi put l. VI. c. II. — Farlati, Illyr. sacrum IV. 323. — Fejér, Codex IL 45—6. — Kuhuljević, Jura I. 26 — Kuknljević, Codex IL 14. — Smičiklas, Cod. II. 19. Dodatak k broju V. Potvrde sloboština dalmatinskih gradova. a) • ' Stjepan II. kralj hrvatski i ugarski potvrdjuje Trogiranima i Spljećanima ona prava, Jcoja im je podijelio bio kralj Koloman. 1124, mj. jula. Ego Stephanus Colomani regis filius, rex Hungarie, Croatie atque Dalmatie. Anno dominice incarnationis MCXXIV., indictione secunda, mense iulio, nono anno regni mei.