VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)
Strana - 62
62 nostrorum in regno nostro Sclavoniae existentium factionem cohorreamus et extinguamus, sicuti deo volente intra paucissimos dies cum effectu videbis: Te propterea gratiose requirentes vt cum 1000 florenis Ulis brevem hanc et non diuturnam moram patienti animo sufferre et tempus illud bonum et tranquillum, quod vti in deo speramus hoc bellorum et motuum tempestate turbidum et procellosum indubie sequetur, expectare velis, quo adveniente non solum de iis, quae tibi debemus, realiter et integre satisfaciemus, verum etiam animi tui constantiam et hanc serviendi promptitudinem omni gratia nostra recognoscemus. Atque ideo te cum omnibus equitibus et copiis tuis, si modo non fecisti, instruas ac tunc paratus et instructus si vnquam antea hoc potissimum tempore, quo nécessitas ipsa instat, occasioque relicta nobis est amplissima hostes et rebelles nostros compescendi salutique quieti et incolumitati nostrae tuaque et omnium fidelium subditorum nostrorum paci et libertati consulendi contra eosdem vnacum exercitu nostro ad istuc destinato, nihil non agas et exequi coneas, quod tua ope, duetu et assistentia fieri ac quod necessarium et expediens esse possit, prout te veluti bonum Christianum et orthodoxae fidei nostrae cultorem pro Christi nomine nobisque simul et patria omnino facturum esse nobis persuasum habemus, nostram in eo tum gratam et simul expressam executiens voluntatem. Datum Lintii, tertia die Augusti 1529. Izvorni koncept u ces. i kr. kućnom, dvorskom i državnom arkivu u Beču. XVI. 1529. augusta 5. u Linču. Kralj Ferdinand budimskomu kapetanu Tomi Nadaždiju. Nadasdi. Ferd. etc. Magnifiée fidelis dileete ! Binae nobis a te redditae sunt literae de 22. et 24. Julii proxime elapsi. Ad alias vero, quas ante illas ad nos misisti, tibi respondimus, quare nihil dubites de earundem intereeptione. Accepimus etiam inclusam literarum episcopi Zagrabiensis copiam, te vero latere nolumus, qualiter gentes nostras ad regnum nostrum Sclavoniae destinaverimus, eo quidem animo ut episcopi illius eiusque complicum infidelitati occurratur ac débita resistentia fiat. Id quod in ferendis regno isti nostro suppetiis reipsa nunc praestamus et praestare non cessabimus, sicut deo volente brevi videbis. Datum Lintii, quinta die Augusti 1529. Izvorni koncept u ces. i kralj, kućnom, dvorskom i državnom arkivu u Beču.