VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)

Strana - 43

43 ratis Paulo Kaplych aliter Rozowych vocato, nec non dominabus Mag­dalenae et Catherinae similiter Kaplych, ipsorumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis novae donationis suae titulo jure perpetuo et irrevocabiliter dedit, donavit et contulit. Salvo jure alieno. T. d. r. s. tom. I. pag. 158. — Lib. reg. tom. IV. p. 500. CCXLIX. 1582. ožujka 26. u Beču. Kralj Rudolf daruje Gjuri Budačkomu imanja, koja je Dorotea Barilović radi zločina rodoskvrnja i čedomorstva izgubila bila. Anno domini millesimo quingentesimo octuagesimo secundo, in civitate Vienna Austriae vigesima sexta die mensis Mardi, datae sunt et emanatae literae sacratissimae caesareae regiaeque maiestatis dona­tionales, in dupplici papyro patenter confectae, sigilloque secreto, quo ut rex Hungariae utitur, et propriae manus suae maiestatis subscrip­tione de more comrnunitae, quibus mediantibus sua maiestas totalem portionem possessionariam in Castro Barylowichagrad alias Gorycza vo­cato, pertinentiisque ejusdem in comitatu Zagrabiensi et regno suo Sclavoniae existentem habitam, quae alias nobilis Dorotheae Barylovith, filiae egregii quondam Christophori Barylovith praefuisset, sed ex eo quod eadem Dei, hominumque timore postposito, honorisque sui immemor cum nobile Gaspare Barylovith fratre suo carnali concubuisse, et sus­ceptum ex illo infantem interemisse et per hoc juxta leges et décréta regni Hungariae notam perpetuae infidelitatis amissionemque omnium bonorum suorum de facto incurrisse dinoscitur, ad sacram primum praedicti regni sui Hungariae coronam, consequenterque collationem suae maiestatis regiam, juxta antiquam et approbatam ejusdem regni sui consvetudinem atque legem rite et legitime devoluta esse perhi­bentur et redacta; totum item et omne jus suum regium, si quod sua maiestas in praedictis bonis qualitercunque haberet, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, quovis nomine vocitatis, prae­missis sie, ut praefertur, stantibus et se habentibus, fideli suae maie­statis egregio Georgio Budachky de Bucha, ipsiusque haeredibus et posteritatibus universis jure perpetuo et irrevocabiliter dedit, donavit, et contulit, salvo jure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 157. — Lib. reg. tom. IV. p. 478.

Next

/
Oldalképek
Tartalom