VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)
Strana - 44
44 CCL. 1582. ožujka 28. u Beču. Kralj Rudolf potvrdjuje starije povlastice trgovišta Samobor. Anno domini millesimo quingentesimo octuagesimo secundo, in civitate Vienna Austriae vigesima octava die mensis Martii, datae et emanatae sunt literae sacratissimae caesareae regiaeque maiestatis confirmationales, in pargameno privilegialiter confectae, sigilloque secreto quo ut rex Hungariae utitur, impendenti et propriae manus suae maiestatis subscriptione de more comrnunitae, quibus mediantibus sua maiestas quasdam literas serenissimi quondam principis domini Maximiliani secundi, Romanorum imperatoris ac Hungariae et Bohemiae etc. regis domini et genitoris sui observandissimi felicissimae memoriae, similiter privilegiales, continentes in se confirmative literas divi quondam imperatoris et regis Ferdinandi, avi sui cbarissimi sanctae memoriae, similiter privilegiales confirmantes literas serenissimi quondam Belae regis Hungariae, super certis libertatibus et métis fidelium suorum circumspectorum universorum civium et inhabitatorum oppidi Zamobor, videlicet quod dictos cives nullus alius, praeter ipsorum, quem voluntarie elegerint, judex judicet, et si contra eos querunlantibus non satisfaceret, tune judex ipse in regis praesentiam evocetur, ipsis vero civibus contra alios causantibus juramentum imponatur; item si banus unius marcae damnum ipsis intérêt centuplum eisdem refundat, et bano nil nisi in descensu hospitia praebeant, pro necessariis vero pretium solvat; item si quis eorum proie caruerit, tarn vivens, quam in articulo mortis de bonis suis libère disponere valeat ; item quod pro equo vel bove liti— gans astantibus testibus juramento convictus fuerit, reddat et res ad requirentem devolvatur; item si quis ad oppidum illud ingressus fuerit habitandum , scientibus omnibus bona quae possidet vendere valeat, illineque recedens retineat; sacerdotem vero quem voluerint eligere possint; de decimis vero more suo disponant; metae autem oppidi tales sunt: prima meta incipit de-Thopol, tendit ad fontem unum, deinde tendit ad Brenilaz, deinde per sylvam tendit ad Rochoycha, ubi duae aquae simul veniunt, deinde sursum tendit usque quod vulgo dicitur Pyzny, deinde per montem iterum tendit ad Rochoycha, deinde ad Brezthoiczam et postea ultra montem tendit in rivum Chernych, deinde ad Lypoycham, deinde per montem tendit ad Grabronycham et inde per eundem montem quod vulgo dicitur Pozoryn tendit ad Gradna et inde descendit ad viam, per quam viam juxta Preschekam ascendit ad montem et per eandem viam descendit ad fontem Byzterch, et per dictum Byzterch vadit et sub Boboycha exit, et iterum tendit ad priorem metam Thopol; hoc quoque non praetermisso, quod dicti cives annuatim pro collecta centum pensas, et pro tributo fori triginta pensas