VJESNIK 10. (ZAGREB, 1908.)
Strana - 60
60 amplitudine antecellere conantur, eoruni duo genera esse videmus, aut enim rem militarem sequuntur, aut ab ipso aetatis principio bonarum artium studiis animum dedunt. Quae quidem duae res sole propemodum sunt, quae mirabile dictu est, quantum et ornamenti et emolimenti humano generi asserant, alterum enim, si bello quatimur, ex bello nobis victoriam ac demum pacem parat, alterum in pace quietos nos ac legibus et iure aequabili viventes continet. Itaque haud temere ullum, tarn ferum, tarn barbarum, tamque ab omni humano cultu alienum atque aborientem populum reperias, ubi non his geminis artibus summus sit Semper honor habitus, verum quod ad literas attinet, quantum splendoris et claritudine, tantum etiam commodi et emolumenti facile inesse' apparet. Nam si quis perpendiculum revocare voluerit et aequa lance metiri procul dubio reperiet nobis parum profuisse ratione et intellectu a coeteris animantibus distinctos fuisset divinationem vocamus, exculta atque elimata fuisset; quid enim inter nos et coetera animalia adminiculo et nobis et tarn multiplices rerum cognitiones et dei ipsius optimi maximi ac naturae omnium parentis abstrusissima arcana monumentiae eo iam penetratum, quo vim naturae humanae penetrare posse nemo unquam credidisset. Litterae igitur sunt et .... . omnium nationum absolutissimam cognitionem tribuunt, litterae denique, quae sempiternam, immensam, ineffabilem, incomprehensibilem .... Quid igitur .... elegantius? Quid laudabilius, quam in ea re vel mediocriter excellere, quae tantum rebus humanae omnibus antistiti et tantum divina humanaque omnia . . . . Nosque, qui de benignitate ad hoc tarn amplum atque excelsum regni fastigium sumus evecti, semper ab inicio maximae curae habuimus, ut tarn armorum, quam literarum Studiosi praecipuis et pari quodammodo atque aequali existimatione ac dignitate haberentur. Hac igitur de causa neque te praeterire libuit, quippe qui ab ipsis pene incunabulis omnem aetatem in hoc honestissimum prima adhuc pueritia ad omnium artium altricem Italiam missisti, eam ibi per multos annos variis disciplinis operam impendisti, ut adhuc adolescens et vir, dum pubertatem egressus, non solum Graecis ac Latinis literis non mediocriter eruditus habereris, sed etiam iuris pontificii eam peritiam consequeris, ut te nobilissima orbis terrarum gymnasia adhuc aetate eius disciplinae insignibus et ornamentis dignum iudicarunt, porro inde egressus, non socordiae, neque ignaviae animum dedisti, sed ne bonum otium inerti desidia . , . . . primum reverendissimi domini Thomae cardinalis Strigoniensis ac patriarchae Constantinopolitani etc. aulam es secUtus, succedente deinde tempore in obsequia reverendissimi in Christo patris domini Georgii episcopi Quinqueecclesiensis, summi et secretarii cancellarii nostri, fidelis nostri nobis sincere dilecti asciri voluisti, apud quos et maxime apud ipsum dominum episcopum Quinqueecclesiensem, qua fide, integritate, constantia, qua praeterea industria ac sollicitudine sis versatus, quantam deinde nobisque et huic inclito regno nostro per plures annos serviveris, adeo in propatulo est, ut literarum nostrarum praedicatione et testimonio non indigeat. His igitur virtutibus et obsequiis tuis inducti imperpetuum nostrae erga te benivolentiae incrementum ex speciali gratia nostra et de regiae nostrae potestatis plenitudine tibi ac per te Mathiae fratri tuo carnali, necnon Francisco et Alexio filiis eiusdem