VJESNIK 10. (ZAGREB, 1908.)
Strana - 61
61 Mathiae et eorum heredibus et posteritatibus universis ad arma familiae vestrae avita, quae in scuto coelestini coloris hominem armatum ab hostibus insequutum in cymbam transfretatoriam compulsum et in navicula ipsa concitatissimo cursu in aliam fluminis ripam tendentem gestare conspiciebantur, hoc fecimus additamentum : corvum videlicet de sublimi advolantem, coronam lauri semper virentis, quasi capiti illius bellatoris imponendam, rostro afferentem. Ad denotanda te, familiae tuae, quae non fernere, sed ex eventu bellico et ex illo transfretandi času, priora illa insignia sortita fuerat, hoc novum decus addidisse, ut illius, sive navigationem, seu potius bellicam virtutem eruditione tua et doctrina ornaveris, quo enim alio insignii id significari atque exprimi aptius potuit, quam corvo laureum sertum gestante, cum et corvus alis sit Phoebo dicata et lauri ramis doctorum hominum ipsa cingi soleant. Quae quidem arma sive nobilitatis insignia in capite seu principio praesentium literarum nostrarum suis apropriatis coloribus artificiosa manu depicta tibi ac praefatis fratri nepotibusque tuis, ipsorumque heredibus et posteritatibus universis, animo deliberato et ex certa nostrae maiestatis scientia dedimus, donavimus et contulimus, immo damus ac concedimus et praesentibus elargimur, ut tu, iidemque fra ter et nepotes tui praenominati ac heredes et posteritates eorum universae praetacta arma seu nobilitatis indicia de more aliorum nobilium armis utentium a modo imposterum ubique in praeliis, hastilüdiis, torneamentis, duellis, bellis, omnibusque exercitiis nobilitaribus et militaribus, necnon sigillis, velis, cortinis, anulis et generaliter in quarumlibet rerum et expeditionum generibus sub merae et sincerae nobilitatis titulo ferre, gestare, omnibusque et singulis privilegiis, praerogativis, immunitatibus, gratiis, honoribus et libertatibus, quibus caeteri nobiles armis utentes quomodolibet de iure vel consuetudine utuntur et gaudent, uti, frui et gaudere possitis et valeatis, de talismodique singularis et specialis gratiae nostrae antidoto merito exultetis et tanto ampliore studio ad honorem nostrae regiae maiestatis tua et eorundem de caetero solidetur intentio, quanto vos largiore favore et gratiarum munere dotatos, condecoratosque esse conspicitis. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungariae utimur, impendenti communitas vobis duximus concedendas. Datum Budae, feria quarta proxima post dominicain Laetare, anno domini millesimo quingentesimo deeimoseptimo, regnorum nostrorum Hungariae et Bohemiae etc. anno primo, Jacobus Piso secretarüis. (Izvornik u arkivu baruna Dioniza Tallian de Vizek u Perneszu if žu. paniji šomodjkoj. — Grb u Adel v. Kroatien, tab. 17. Nadalje u: Szendrei, Magyar hadtörtcnelmi emlékek az ezredéves orszâgos kiâllitason, str. 129.) Brodarici (pisano Brodarich, Brodarith, Broderies) stara su obitelj županije križevačke. Stjepan Brodarić, koji je ovu grbovnicu dobio, bio je kasnije biskup srijemski, a poslije biskup vacki. Kao takav umro je u Vacu 17. novembra g. 1539. Kao očevidac opisao je bitku kod Muhača. Prepis ove grbovnice, kao i one obitelji Keczer i Suhodolski imadem zahvaliti kr. ugarskom dvorskom savjetniku i ravnatelju državne knjižnice dru. Ladislavu pl. Fejérpataky-u u Budimpešti.