VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)

Strana - 1

Kraljevske darovnice, odnoseće se na Hrvatsku. Iz kraljevskih registraturnih knjiga ,,Libri regii". CXIV. 1547. septembra 10. u Pragu. Kralj Ferdinand daruje Ambrozu Gregorijancu imanja Andrije Blaško­večkoga, koja je ovaj izgubio bio radi zločina nevjere, počinjenog umorstvom svoga brata Krste Bistričkoga. Anno domini millésime- quingentesimo quadragesimo septimo, Pragae dé­cima mensis Septembris, datae sunt literae regiae maiestatis, manu suae maie­statis subscriptae secretoque sigillo eius consignatae, quibus mediantibus sua maiestas totales domum seu curiam nobilitarem, nec non portiones possessio­narias nobilis Andreae de Blaskowcz in possessionibus Blaskowcz et Drenova vocatis, in districtu de Marocha in comitatu Zagrabiensi existenti habitas, omnino ad numerum sex vel septem colonorum se extendentes, quae ex co quod idem Andreas de Blaskowcz, dei et hominum timore neglecto spretoque fraternitatis iure et vinculo, nobilem Christophorum Byzthryczey fratrem suum nece miserrima interemisse, ob. hocque notam perpetuae infidelitatis incurrisse dicitur, simul cum universis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, memo­rato Ambrosio literato de Gregoryancz, ipsiusque haeredibus et posteris uni­versis pro servitiis suis fidelibus dédit, donavit et contulit, salvo iure alîeno. T. d. r. s. t. I. p. 70. —- Lib. reg. tom. I. p. 565. cxv. 1548. ožujka 8. u Augsburgu. Kralj Ferdinand daruje Ambrozu Gregorijancu imanja bez potomaka pre­minuloga Nikole Pučiča Rakovačkoga. Anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo octavo, Augustae Vindelicorum octava mensis Martii, datae sunt literae regia manu subscriptae, quibus mediantibus sua maiestas universa bona, possessiones portionesque et quaelibet iura possessionaria, quae alias nobilis condam Nicolai Pwchych de Rokonok ac dominae Annae consortis suae in comitatu Crisiensi habita prae­fuisse, sed per mortem et defectum seminis eorundem ad sacram dicti regni nostri Hungariae coronam consequenterque collationem suam regiam rite et legitime devoluta esse perhibentur et redacta, simul cum universis suis utilita­tibus et pertinentiis quibuslibet, praemissis sie ut praefertur stantibus seque habentibus, memorato Ambrosio literato de Gregoryancz et Stephano filio eiusdem, 1

Next

/
Oldalképek
Tartalom