VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)
Strana - 2
2 ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis pro fidelibus suis scrvitiis dédit, donavit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. pag. 69. — Lib. reg. tom. I. p. 552. CX VI. 1548. augusta 10. u Beču. Kralj Ferdinand potvrdjuje Pauli Glavaču-Grubic'u i Gjuri Ljubončiču vlasništvo posjeda bez potomaka preminuloga Gjure Konrada u županiji varaždinskoj, koje im je posjede već god. 1540. darovao bio. Anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo octavo, Viennae décima mensis Augusti, datae sunt literae regiae maiestatis, manu suae maiestatis subscriptae, quibus mediantibus maiestas sua regia possessiones Ratkowcz, Kolarowcz et Rowno, circiter octo sessiones iobbagionales in se continentes, una cum curiis nobilitaribus altera in oppido Krapyna, altera vero prope rivum Kozthelyna existentibus, in comitatu Varasdiensi habitas, in quarum pacilico dominio iidem Paulus Gl awach sive Grwbyth et Georgius Lwbonchyth ab anno domini 1540 praeterito, quo nos eas per mortem et defectum seminis egregii quondam Georgii Conrad contulisse dicitur, se usque ad praesens tempus perstitisse et modo persistere, literas tarnen donationales super bonis ipsis datas per haec disturbiorum tempora casu a se alienatas esse asserunt, sirnul cum cunetis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet memoratis Paulo Glawach sive Grwbyth et Georgio Lubonchyth fratri uterino, nec non Francisco et Ludovico filiis Pauli Glawach, ipsorumque haeredibus et posteris universis, dedit, donavit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. pag. 71. — Lib. reg. tom. II. p. 9. CXVII. 1548. augusta 12. u Beču. Kralj Ferdinand potvrdjuje nagodu glede imanja Hresno, sklopljenu izmedju Katarine Peranske rodj. Križanič te Ane AjHč rodj. Križanič. Anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo octavo, Viennae duodecima Augusti, datae sunt literae privilégiâtes regiae maiestatis, manu suae maiestatis subscriptae ac sigillo suo secreto inpendenti communitae, quibus mediantibus sua maiestas illi fassioni, concordiae et unioni aliisque omnibus et singulis, quam nobiles dominae Catherina consors egregii Gasparis de Peryne, soror carnalis egregii quondam Stephani Krysanyth de Hrezno, ac Anna, filia nobilis dominae Ursulae Nowakowycha relictae quondam Stephani Krysanyth, nunc vero consors egregii Joannis Aythych de Bwzetha coram duobus canonicis ecclesiae Zagrabiensis ad audiendam fassionem ipsarum a capitule specialiter transmissis super medietate universorum bonorum et pertinentiarum castri Hrezno tarn populosarum quam desertarum, dempta possessione Zamersye, quae dicti quondam Stephani Krysanyth praefuisset, ac vinea quadam Wzvynakow dicta, circa ipsum Castrum Hrezno existenti, quam idem olim Stephanus Krysanyth plantasset, eidem dominae Annae sequestratis, sub amissione fidei, honoris et humanitatis ipsarum, vigore earundem literarum fassionalium