VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)

Strana - 24

24 CXXXXVIII. 1551. junija 1. u Beču. Kralj Ferdinand potvrdjuje donaciju- bana Nikole Zrinskoga za Ivana Hojzića. Anno domini millesimo quingentesimo quinquagesimo primo, Viennae prima mensis Junii, datae sunt literae regiae maiestatis consensus, manu suae maiestatis subscriptae sigilloque suo secreto impendenti communitae, quibus mediantibus sua maiestas illis dationibus, donationibus, collationibusque et in­scriptäonibus, quas spectabilis et magnificus Nicolaus cornes perpetuus de Zrinio, regnorum nostrorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae banus ac gubernator prioratus Auranae, super totali et intégra villa seu possessione sua Gradacz vocata, in pertinentiis castri sui Muthnycza vocati in comitatu Zagrabiensi exi­stent!*, ipsum iure haereditario concernenti, dempta tantummodo quadam ses­sione et portione nobilis Nicolai Grubyssycz in eadem possessione Gradacz habita, quam idem Nicolaus de Zrinio ac magnificus quondam Joannes de Zrinio frater eius eidem Nicoiao Grubyssych donassent, egregio Joanni Hoy­zych, tum pro fidelibus gratisque servitiis, tum etiam pro mille florenis auri Hungaricalibus, quibus idem Nicolaus de Zrinio banus eidem Joanni Hoyzych in sortem salarii posita rattone debitor mansisset; item alias, quas praefatus Nicolaus comes de Zrinio banus ac spectabilis et magnificus Stephanus de Frangepanibus, Segniae, Vegliae, Modrusiaeque comes, accedente ad hoc be­neplacito et benevolo consensu generosae ac magnificae dominae Catherinae de Frangepanibus consortis ipsius Nicolai comitis de Zrinio, sororis carnalis ipsius Stephani de Frangepanibus, tum vero pro fidelibus servitiis praefati Joannis Hoyzych, tum etiam pro mille florenis Hungaricalibus, quibus praefati Nicolaus de Zrinio et dictus quondam Joannes frater eius posita ratione in sortem servitii eidem Joanni Hoyzych debitores mansissent, totali et integro castello eorum Mlacha vocato, in quadam insula fluvii Mresnycha in circuitu eiusdem castelli decurrentis constructo, in pertinentiis castri ipsorum Ozal in comitatu Zagrabiensi existenti, simul cum possessionibus Mlacha, Goricza, Ly­zina et Borenczy, portionibusque et iuribus possessionariis ac sessionibus iob­bagionalibus populosis et desertis, in eisdem in comitatu Zagrabiensi exi­stentibus, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, vigore literarum capituli ecclesiae Zagrabiensis eidem Joanni Hoyzych sub hac saltem conditione interiecta, quod si quando praefati comités dictum castellum > possessionesque et portiones possessionarias pro se rehabere vel redimerc vo­luerint vel haeredes eorum vellent, ex tune id non secus, sed post mortem eiusdem Joannis Hoyzych et deposita prius et persoluta plenarie haeredibus eiusdem Joannis aut quibus ipse legaret summa praescripta mille florenorum Hungaricalium facere valeant, dédisse, donasse et inscripsisse dinoscebantur, simul cum omni iure suo idem comes Nicolaus de Zrinio eidem Joanni Hoyzych ipsiusque haeredibus et posteritatibus universis, regia quoque maiestas cum omni iure suo regio, dempta sessione praedicti Nicolai Grubyssych, nec non totali et integro castello Mlacha ac possessionibus Mlacha eadem, nec non Gorycza, Lyzina et Berneczy, ac portionibus et iuribus possessionariis ac ses­sionibus iobbagionalibus populosis çt desertis in eisdem et in praescripto co-

Next

/
Oldalképek
Tartalom