VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)

Strana - 25

25 mitatu Zagrabiensi existentibus, regium suum consensum praebuit salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 90. — Lib. reg. tom. II. p. 481. CXXXXIX. 1551. junija 28. u Beču. Kralj Ferdinand potvrdjuje diobu izmedju G jure Herkfija i njegove sestre Katarine Sekeljove, provedenu godine 1493. Nos Ferdinandus etc. memoriae commendamus tenore praesentium signi­fiantes quibus expedit universis, quod pro parte et in persona fidelis nostri nobilis Francisci Perhathoyth exhibitae sunt nobis et praesentatae quaedam binae literae, priores quondam Petri Bochkay de Razyna et Georgii Golecz vicomitum comitatus Varasdiensis, nec non Joannis Borychowych, Laurentii de Zuhodol iudicum nobilium eiusdem comitatus Varasdiensis, item Joannis Kernyak de Polyana, Emerici de Kos, Simonis de Zabok, Joannis Vragovych de Urbanocz, Michaelis Lesthak de eadem, Nicolai similiter Lesthak, Mathkonis de Zuhodol, Nicolai Kyrim iudicis oppidi civitatis Varasdiensis praedictae, ar­bitrorum et amicabilium compositorum inter egregium Georgium Herkffy de Zajezda ab una et generosam dominam Catherinam sororem suam carnalem consortem vero egregii Antonii Zekel partibus ab alia pari voto electorum, in simplici papyro patenter confectae ac sex sigillis eorum in margine inferiori consignatae; posteriores vero illustris quondam Joannis Corvini Oppauiae Lypto­viaeque ducis nec non regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae bani, si­militer in simplici papyro patenter confectae, sigillisque egregiorum Bernardi de Thurocz et Joannis de Gyula vicebanorum et comitum Crisiensium a tergo impressive communitae, utraeque super arbitrativa dispositione et compositione certarum litium et controversiarum inter praefatos Georgium Herkffy ac Anto­nium Zekel et dominam Catherinam consortem suam, sororem videlicet eiusdem Georgii Herkffy, ratione et praetextu iurium possessionariorum olim Gasparis Herkffy de dicta Zajezda patris eorundem Georgii et dominae Catherinae con­sortis praefati Antonii Zekel motarum, mediante divisione confectae tenorum infrascriptorum. Supplicatum itaque est maiestati nostrae pro parte dicti Fran cisci Perhathoyth humiliter, ut easdem binas literas ac omnia et singula in eisdem contenta ratas, gratas et accepta habendo acceptare, approbare et rati­ficare, ac pro eodem Francisco Perhathoyth ipsiusque haeredibus et posterita­tibus universis innovando perpetuo valituras gratiose confirmare dignaremur. Quarum quidem literarum priorum tenor talis est: Nos Petrus Bochkay de Ra­zyna, Georgius Golecz vicecomites comitatus Varasdiensis, Joannes Bory­chovych, Laurentius de Zuhodol iudices nobilium eiusdem comitatus Varasdiensis, Joannes Kernyak de Polyana, Emericus de Kos, Simon de Zabok, Joannes Vragovych de Urbanocz, Michael Lesthak de eadem, Nicolaus similiter Lesthak, Mathko de Zuhodol, Nicolaus Kyrim iudex oppidi civitatis Varasdiensis prae­dicti, arbitri et amicabiles compositores per egregium Georgium Herkffy de Zajezda ab una, ac generosam dominam Catherinam sororem eiusdem Georgii carnalem, consortem vero egregii Antonii Zekel, partibus ab altera pari et una­nimi eorum voluntate electi, notum facimus tenore praesentium signiflcantes

Next

/
Oldalképek
Tartalom