VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)

Strana - 23

23 CXXXXVI. 1551. maja 24. u Beču. Kralj Ferdinand daruje kapetanu svojih brodara Andriji Tarnociju i nje­govomu bratu Nikoli gradove Mali Kalnik i Dolnju Rijeku, prije vlasništvo Nikole Balše Hercegovića i Ljudevita Pakračkoga. Anno domini millesimo quingentesimo quinquagesimo primo, Viennae 24- a die mensis Maji, datae sunt literae regiae maiestatis manu sigilloque eiusdem secreto communitae, quibus mediantibus sua maiestas totale Castrum Kyskemlek vocatum in comitatu Crisiensi existens ac oppidum Rekabodogazzon, nec non portiones, possessiones, praedia, aliaque bona et iura possessionaria, per mortem et defectum seminis egregii quondam Nicolai Balsa ducis sancti Sabbae et postea magnifici olim Ludovici Pekry de Petrowyna ad suam maie­statem rite et legitime devoluta esse perhibentur et redacta, egregiis Andreae Tarnoczy nasadistarum nostrorum capitaneo et Nicoiao similiter Tarnoczy eius fratri, ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis, pro fidelibus eorum servitiis simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet ac cum omni iure suo regio dedit, donavit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. pag. 89. — Lib. reg. tom. IL p. 473. CXXXXVII. 1551. maja 25. u Beču. Kralj Ferdinand potvrdjuje nasljedni ugovor izmedju Lovre Palfija Ka­pelskoga i Gjure (ili Grgura) Makotepa. Anno domini millesimo quingentesimo quinquagesimo primo, Viennae 25- a die mensis Maii, datae sunt literae regiae maiestatis manu sigilloque eiusdem secreto inpendenti communitae, quibus mediantibus sua maiestas totalia et omnia iura, quae egregius Laurentius literatus Palffy de Kapolna in totali ca­stello suo Hegy vocato, in possessione similiter Hegy et Dymitrowcz appel­latis in Varasdiensi comitatu existentibus habito, nec non in eadem possessione Hegy ac cunctis earundem pertinentiis, egregius vero Georgias Makothep in universis bonis et iuribus suis possessionariis tarn in possessione Zuhodol in eodem comitatu Varasdiensi, quam etiam alias ubivis et in quibuscunque regni nostri comitatibus habitis, qualitercunque haberent vel se habituros sperarent, si alterutrum eorum in semine deficere contingeret, mutuae et in alterutrum translationi, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, vi­gore literarum comitis Thomae de Nadasd perpetui terrae Fogaras ac comi­tatus Castriferrei comitis, iudicis curiae et consiliarii sui ac regni Hun­gariae capitanei etc. in alterutrum contractum fecisse dinoscebatur, simul cum omni iure suo regio eisdem Laurentio literato et Gregorio Makothep, si al­terum haerede deficere contingeret, mutuo in alterutrum, regium suum con­sensum praebuit, salvo iure aliëno. T- d. r. s, tom. I. pag. 89. — Lib. reg. tom. IL pag. 471.

Next

/
Oldalképek
Tartalom