VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)

Strana - 22

22 CXXXXIV. 1551. maja 8. u Beču. Kralj Ferdinand daruje dvorskomu sucu Tomi Nadaždiju neka imanja županije zagrebačke, prije vlasništvo bez potomaka preminalih Stjepana Griža­nića i Gjure Pisca Steničnjačkoga. Anno domini millesimo quingentesimo quinquagesimo primo, Viennae 8. die mensis Maji, datae sunt literae regiae maiestatis manu sigilloque eiusdem secreto communitae, quibus mediantibus sua maiestas totales villas Zamersche in pertinentiis et districtu castri Sthenysnyak vocati, quae alias egregii quon­dam Stephani Grysanyth filii olim Joannis similiter Grysanyth, ac Zlumnicza et Gloysychlatonik vocatas, nec non portionem possessionariam in possessione Radonya dicta, in comitatu Zagrabiensi existenti habitas, quae alias nobilis olim Georgii Pyzach de Sthenysnyak praefuissent, sed per mortem et defectum seminis ipsorum ad suam maiestatem rite et legitime devolutae esse perhi­bentur et redactae, spectabili et magnifico comiti Thomae de Nadasd perpetuo terrae Fogaras ac comitatus Castriferrei comiti, iudici curiae et consiliario suo ac supremo regni Hungariae capitaneo, eiusque haeredibus et posteritatibus universis pro fidelibus suis servitiis et effusione sangvinis, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, dedit, donavit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 90. — Lib. reg. tom. IL p. 474. CXXXXV. 1551. maja 20. u Beču. Kralj Ferdinand potvrdjuje Petru Semovečkomu pod imenom nove dona­cije vlasništvo njegove plemenštine u županiji varaždinskoj. Anno domini millesimo quingentesimo quinquagesimo primo, Viennae vigesima die Maji, datae sunt literae regiae maiestatis manu sigilloque eius secreto communitae, quibus mediantibus sua maiestas totalem portionem posses­sionariam in possessione Semowcz vocata, in comitatu Varasdiensi habitam, nec non alia etiam universa bona, portionesque et quaelibet iura possessionaria tarn in praefato Varasdiensi, quam in aliis quibuscunque comitatibus regni Scla­voniae existentia, in quorum omnium quieto et pacifico dominio egregius Petrus de Semowcz iudex nobilium comitatus Varasdiensis maiores et progenitores suos perstitisse, seque ipsum aliqua ex parte propter hac turbata tempore illiusque loci non exiguam per Turcas desolationem et ruinam persistere asserit, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet eidem Petro Semowczy ipsiusque haeredibus et posteritatibus universis titulo novae donationis ac cum omni iure suo regio dedit, donavit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. $. tom. I. 88. — Lib. reg. tom. II. p. 467.

Next

/
Oldalképek
Tartalom