VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)
Strana - 21
21 CXXXXIL 1551. januara 7. u Augsburgu. Kralj Ferdinand ustupa Ambrozu Piscu Gregorijancu svoje kraljevsko pravo na imanja bez potomaka preminuloga Nikole Pusica Rakovačkoga. Anno domini millesimo quingentesimo quinquagesimo primo, Augustae Vindelicorum septima Januaru, datae sunt literae regiae maiestatis manu et sigillo eiusdem communitae, quibus mediantibus sua maiestas totum et omne ius suum regium, si quod in universis bonis, possessionibus, portionibus et quibuslibet iuribus possessionariis nobilis quondam Nicolai Pwzych de Rokonok et dominae Annae consortis suae in comitatu Crisiensi existentibus, nunc per mortem et defectum seminis eorundem ex gratiosa suae maiestatis collatione in manibus egregii Ambrosii literati de Gregoryancz ut dicitur habitis, qualitercunque haberet, aut eadem suam maiestatem ex quibuscunque causis, viis, modis et rationibus concernèrent, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, memorato Ambrosio literato ipsiusque haeredibus et posteritatibus universis, pro fidelibus servitiis suis dedit, donavit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. pag. 87. — Lib. reg. tom. II. pag. 458. CXXXXI1I. 1551. aprila 13. u Beču. Kralj Ferdinand potvrdjuje obiteljski nasljedni ugovor izmedju Gašpara Tatarića Zilomirskoga te Valtazara i Melkiora Cvetka Lipljanskoga. , Anno domini millesimo quingentesimo quinquagesimo primo, Viennae décima tertia mensis Aprilis, datae sunt literae regiae maiestatis manu sigilloque eiusdem secreto inpendenti communitae, quibus mediantibus sua maiestas illi contractui, quem nobilis Gaspar Sythomery aliter Thatharyth dictus de Sythomerya filius quondam Joannis similiter Sythomery alio nomine Thataryth de eadem Sythomerya ab una, ac Balthasar similiter Sythomery aliter Czwetko dictus filius quondam Gregorii Czwetko de Lyplyan fratres uterini ab alia partibus, idem Gaspar Sythomery super universis bonis et portionibus suis possessionariis tarn in possessione Sythomerya ac districtu de Marocha, nec non possessione Mlacsa aliter Othok vocata cum suis pertinentiis, in comitatu Zagrabiensi et alias ubivis existentibus habitis, in praefatos Balthasarem et Melchiorem fratres uterinos, dictus vero Balthasar Sythomery super universis bonis et portionibus suis possessionariis Ferlywr in eodem Zagrabiensi ac Lyplyan in Crisiensi comitatibus et alias ubivis existentibus et habitis," cum suis pertinentiis in praefatum Gasparem Sythomery eiusque haeredes, si alteram partium absque haerede masculini sexus decedere contigeret, mutuo et in alterutrum simul cum omni iure suo in eisdem habito, ac cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet vigore literarum capituli ecclesiae Zagrabiensis in alterutrum fecisse dinoscebatur, simul cum omni iure suo regio eisdem ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis regium suum consensum praebuit, salvo iure' alieno. T. d. r. s. tom. II. p. 88. — Lib. reg. tom. IL p. 461.