VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)

Strana - 20

20 ralitate donavit, ita, quod de caetero ad iam dictum Castrum nuîlum ha­beant respectum, terra autem eorum his métis distingvitur : Prima meta est inter Goryzam et Gay, quae ab incolis dicitur Glaue, inde per viam tendit ad campum, qui appellatur Brezopole, inde vadit supra caput fontis Illavecz et venit ad caput rivi qui vocatur Knesepotok et per eundem in rivum praedictum Koranna, per quem descendit ad pedem montis qui dicitur Ozlycze, inde ascendit ad cacumen eiusdem montis et descendit in rivum dictum Iwanpotok, inde per viam tendit ad campum, qui vocatur Chistepole, et venit ad dumum qui dicitur Welikegreche, inde tendit per viam et transit Glinam per ponticulum, et venit ad caput rivi Penstenoga, inde vadit per viam et venit ad locum, qui dicitur Polochyskha, ubi antiquitus fuit ecclesia, inde tendit ad montem qui dicitur Kerker, et inde venit ad montem, qui vocatur Wtorka­werh, inde venit ad locum ubi rivus Tolstipotok cadit in Koranyza, et transit et ascendit ad montem, qui appellatur Swcho, deinde venit ad rivulum, qui dicitur Gerstina, et transit et venit ad salicem super Glinam, quam transit et venit supra caput rivi, qui dicitur Skopechno et tendit ad viam, quae venit ad montem de Seyne et per dictam viam venit supra sylvam quae dicitur Krote Buchovia et per eandem • viam redit ad primam metam, quae vocatur Glaue. Porro hospites, quos praedicti liberi homines habuerint infra metas prae­scriptas, decem denarios debent solvere annuatim pro marturinis, unde quilibet de praefatis liberis hominibus tertiam partem marturinarum habet de suis ho­minibus, duae vero partes marturinarum totius terrae illius, quae ad ius nostrum pertinebant, Radus et haeredibus eius dedimus in perpetuum pro fidelitate et multi­modis servitiis patri nostro et nobis ab eo collatis. Quoties vero necesse fuerit in exercitum nostrum quindecim Ioricatos et centum pedites vernaculos habere debent. Ut igitur regni consvetudo exigebat, dictam terram et libertates prae­tactas saepedictis hominibus de Klokoche per pre.nstaldum Petrum filium Jarcho de Zagrabia fecimus assignari. Ut autem tam nostra concessio, quam nostrae confirmationis séries cum libertate a nobis concessa perpetuae robur obtineat firmitatis, praesenti pagina in notitiam deduci posterorum et regiae auctoritatis sigillo iussimus roborari. Dati vero testes sunt, ut factum prorsus ampliori ro­bore fulciatur Chak cornes Bodrigensis, Alladar magister, Martinus banus, Bachya cornes Zagrabiensis, Andreas magister etc. Datum est hoc Privilegium per manus Mathiae praepositi Zagrabiensis cancellarii, anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo vigesimo quarto etc.*) — praescriptas libertates pro Georgio Voykffy et Christophoro Othmych ceterisque nobilibus generationis Klokoch ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis gratiose confirmavit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 85. — Lib. reg. tom. IL p. 445. *) 24. decembra. Kukuljević, Regesta. Str. 50. br. CLXV. — Jura reg. I. str. 49.

Next

/
Oldalképek
Tartalom