VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)

Strana - 19

19 suetîs fiât permutatio rerum, praeterea in singulis festivitatibus beati Jacobi apostoli in dicta civitate Varasdiensi nundinae celebrentur, assecurando ut quicunque pro depositione mercium et ad nundinas praedictas venerint, sine omni solutione tricesimae et tributi ibidem more prius observato persolvendae venire et ad propria redire valeant, — eisdem civibus de Varasd ipsorumque posteris, si et in quantum iidem cives praemissis libertatibus usi antea fuerunt et nunc quoque utantur, gratiose confirmavit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. pag. 86. — Lib. reg. tom. IL p. 448. CXXXX. 1550. septembra 11. u Augsburgu. Kralj Ferdinand daruje Ambrozu Piscu Gregorijancu imanje Gostovići sa gradom Lovrečinom u županiji križevačkoj, prije vlasništvo plemića Rako­vačkih. Anno domini millesimo quingentesimo quinquagesimo, Augustae Vinde­licorum undecima mensis Septembris, datae sunt literae maiestatis manu suae maiestatis subscriptae sigilloque suo secreto communitae, quibus mediantibus totalem possessionem Gozthoychy alias Zenthlewryncz vocatam una cum for­talitio Lowrechyna appellato in territorio suo extructo in comitatu Crisiensi exi­stentem, ac alia universa et quaelibet bona portionesque et iura possessionaria, tarn in eodem Crisiensi quam etiam aliis quibusvis regni nostri Sclavoniae co­mitatibus habita, quae alias nobilium quondam Nicolai ac Stephani filiorum olim Thomae filii quondam Dominici de Rokonok, ac Joannis Baranych dicti de Belawarcz filii praefati quondam Stephani olim Thomae filii dicti quondam Dominici de eadem Rokonok praefuissent, per mortem et defectum seminis eorundem, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet me­morato Ambrosio literato de Gregoryancz ipsiusque haeredibus et posterita­tibus universis, simul cum omni iure regio dedit, donavit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. pag. 84. — Lib. reg. tom. IL p. 420. CXXXXI. 1550. septembra 14. Augsburgu. Kralj Ferdinand potvrdjuje privilegij kralja Bele IV. od 24. prosinca 1224. za Klokočke plemiće. Anno domini millesimo quingentesimo quinquagesimo, Augustae Vinde­licorum decima quarta die mensis Septembris, datae sunt literae suae maie­statis confirmationales manu suae maiestatis subscriptae sigilloque suo secreto impendenti communitae, quibus mediantibus sua regia maiestas -literas Sere­nissimi principis domini Sigismundi regis Hungariae praedecessoris sui, ha­bentes in se confirmative tenorem quarundam literarum serenissimorum quon­dam principum dominorum Ludovici et Belae regum Hungariae felicis recor­dationis, quibus mediantibus idem Bela rex tarn ipsos nobiles de Klokoch quam ab eis in perpetuum descendentes, de caetero tamquam de domo et fa­milia regis Belae censeantur, quibus etiam terram de Klokoche perpétua libe-

Next

/
Oldalképek
Tartalom