VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)

Strana - 18

18 tertio, regnorum nostrorum Romani tredecimo, aliorum vero decimo septimô. Ferdinandus m. p. Reformatae sunt hae literae in dato: Datae sunt décima sexta Martii Viennae, anno domini millesimo quingentesimo quinquagesimo. T. d. r. s. tom. I. p. 62. — Lib. reg. tom. I. p. 520. CXXXVIII. 1550. julija 26. u Augsburgu. Kralj Ferdinand daruje barunu Luki Sekelju Kevendskomu gradove Ko­stelj i Krapinu. (Sravni ispravu br. CXXIX.). Anno domini millesimo quingentesimo quinquagesimo, Augustae Vindeli­corum vigesima sexta die mensis Julii, datae sunt literae regiae maiestatis manu suae maiestatis subscriptae sigilloque suo secreto communitae, quibus mediantibus sua maiestas consideratis fidelitate et servitiis magnifici Jacobi Zekel de Kewend castra Kozthel et Krapyna in comitatu Varasdiensi habita una cum omnibus oppidis, villis, possessionibus, praediis et quibuslibet iuribus possessionariis ad eandem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, tarn in eodem Varasdiensi quam etiam aliis regni nostri Sclavoniae comitatibus ubivis existen­tibus, per mortem et defectum'seminis magnifici quondam Christophori filii illustris quondam Joannis ducis Corvini, simul cum cunctis suis utilitatibus et perti­nentiis quibuslibet magnifico Jacobo Zekel ipsiusque haeredibus et posterita­tibus universis cum omni iure regio dedit, donavit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. pag. 84. — Lib. reg. tom. II. p. 439. CXXXIX. 1550. septembra 4. u Augsburgu. Kralj Ferdinand potvrdjuje gradj anima varaždinskim povlastice, dane im po kraljevima Matiji I. i Vladislavu II. te po banu Ulriku Celjskomu. Anno domini millesimo quingentesimo quinquagesimo, Augustae Vindeli­corum quarta die mensis Septembris, datae sunt literae privilegiales per modum libelli manu suae maiestatis sigilloque suo secreto inpendenti communitae, quibus mediantibus sua maiestas binas literas serenissimi quondam principis domini Uladislai soceri suae maiestatis charissimi in pargameno patenter con­fectas, alteras priores inpendenti, alteras vero secreto sigillo suis impressive consignatas, habentes in se tenorem quarundam literarum mandati serenissimi quondam principis domini Mathiae regis confirmative, quibus mediantibus iidem Mathias et Uladislaus reges mandant firmissime palatino regni Hungariae ac bano et vicebano regni Sclavoniae, item comitibus, vicecomitibus aliisque possessionatis hominibus comitatus Varasdiensis,ut cives et inhabitatores civitatis Varasdiensis ne contra libertates eorum ad quorumvis querulantium instantiam iudicare, vel eorum astarent iudieatui, sed si qui nobiles contra dictos cives quicquam actionis haberent, id coram personali praesentia, vel ea absente iu­dice curiae suae maiestatis prosequantur, ubi merae iuris et iustitiae comple­mentum impendentur. Item Ulricus regni Sclavoniae banus etc. eisdem civibus Varasdiensibus annuit et instituit, ut universas res cuiuscunque materiei exi­stant, ut in civitate Varasdiensi deponantur et ibidem sicut in aliis locis com

Next

/
Oldalképek
Tartalom