VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)
Strana - 184
184 sidiae pro vestrum omnium bono et commodo componi seu prorsus tolli potuissent. Tarnen ex vestris et Hungaricorum commissariorum nostrorum literis et relatione intelleximus, vos quidem cum dictis Hungaris nec non illis amicabilibus mediatoribus et arbitris in Zamaber convenisse causisque agendis pfincipium dédisse, sed statim initio tractationis obortis quibusdam contentionibus, quaenam causae primo agi et tractari deberent, huiusmodi coeptum negotium in nihilum recidisse, adeo, ut vos re infecta dissessionem feceritis, quod equidem nos diversas et plures ob causas non libenter cognovimus; ceterum cum istud negotium magnopere spectet ad conservationem tum superioritatis et existimationis nostrae, apud omnes provincias, tum debitae obedientiae, pacis, tranquillitatis et concordiae inter illas earumque subditos, praeterea etiam ad avertenda quaevis incommoda et mala, quae inde si istiusmodi concordia et compositio haud hat, fortassis emergere aut enasci possent, denique, ut hoc etiam pacto quaevis pars in aequitate et sibi competenti iure permanere ac debito modo defendi seu conservari queat, vos idcirco iterum non attenta petitione vestra, ut vos propter nonnulas adductas causas hoc commissionis onere gratiose levare dignaremur, unacum reverendis etc.") ad componendas, tollendas et extinguendas dictas controversias in commissarios nostros ordinavimus ac deputavimus, ac vigore praesentium ordinamus et deputamus, vos clementer summaque studio requirentes, velitis huiusmodi commissionis provinciae rursus obidienta (sic!) suseipere, dantesque et committentes vobis per preaesentes ex certa nostra scientia plenam facultatem et potestatem unacum hungaricis consiliariis et commissariis, neenon reliquis amicabilibus compositoribus, mediatoribus et arbitris nostris cunveniendi, atque de omnibus et singulis controversiis et dissidiis quomodocunque nuneupentur, aut quacunque ex causa procédant, agendi tractandi, et denique huiusmodi controversias componendi, tollendi et ad hnem deducendi modis et rationibus quibus sequitur: Et imprimis, quo rite in huiusmodi negotio de hinc procedatur, neque posthac amplius villa sequatur dissensio, per quam universa tracta-tio impediatur aut dissolvatur, mittimus vobis hisce adiuneta publica generalia edicta nostra, quibus universis et singulis ducatus nostri Carniolae subditis et provincialibus denunciamus, quod quineunque ex illis querelas, actiones aut gravamina ratione Vskokorum, fundorum, terrarum et bonorum, confinium, arrestationum seu quavis alia de causa aut communiter, publice seu privatim contra regnorum nostrorum Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae incolas et subditos habere praetenderet, ille vel illi suas querelas et gravamina unacum universis suis iuribus et adminiculis in spatio unius mensis post publicationem dictorum nostrorum gencralium ad vestras N. N. et N. N. manus exhibere debeant, sicuti ex illis ipsis mandatis fusius cognoscetis, vobis ea de causa praeeipientes, ut provideatis et ordinetas huiusmodi generalia nostra mandata incolis et subditis ducatus nostri Carniolae, primo quoque tempore publicari et promulgari, quo uim de querelis suarum exhibitione, tum aliis rationibus iuxta exigentiam suam providerc sibi queant, ex quo quando vobis et huiusmodi querelae seu gravamina a nostris Carniolanis provincialibus et subditis communiter vel privatim exhibita fuerint, vos ea aeeipiatis et statim duobus commissariis nostris Hunl ) Nota m a rgi n ali s : Nota nominantur commissarii Hungarici.