VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)

Strana - 183

183 5. God. 1550. 10. maja. U Samoboru. Kanonik Luka potvrdjuje, da je primio plaću u poslu uredjenja medja izmedju Hrvatske i Kranjske. Nos Lucas, archidiaconus Chasmensis et canonicus Zagrabiensis, fatemur et recognoscimus per présentes, quod cum nos iussu et mandato sacratissime Romanorum, Hungarie, Bohemie etc. régie maiestatis, domini et principis nobis clementissimi, in causa rectificacionis metarum inter regnum Sclauonie et provinciam Carniole habitarum, a festo beatorum Philippi et Iacobi aposto­lorum proxime preterito, in presentem usque diem hic in Zamobor cum re­liquis commissariis sue maiestatis perdurare et agere debuerimus, egregius do­minus magister Michael de Rawen, iudicis curie régie et regni Sclauonie prothonotarius, pro expensis nostris solvit pro singulo die unum florenum, super quibus eundem magistrum Michaelem quittum reddimus et absolutum, testimonio presencium mediante. Datum in Zamobor, sabbato proximo post festum apparicionis beati Michaelis archangeli, anno domini millesimo quin­gentesimo quinquagesimo. Na hrptu: Dati sunt fl. VIII. Izvornik na papiru. Spoda pritisnut pečat (kameja). U arkivu magjarskog narodnog muzeja u Budimpešti. 6. God. 1550. mjeseca septembra. U Augsburgu. Kralj Ferdinand daje naputak kranjskim povjerenicima u poslu uredjenja medja izmedju Kranjske i Hrvatske. Ferdinandus etc. nobilibus, fidelibus, delectis Ioanni Iosepho libero baroni ab Egk et Hungerspach, Iacobo a Lamberg, vicecapitaneo Carniolae, consiliariis nostris, necnon Lacobo a Raunach, Martino a Feisstritz, ac Caroli Purgstaller gratiam nostram regiam et omne bonum. Tametsi vos antehac per literas nostras commissionales desuper emanatas unacum quibusdam hungaricis con­siliariis ac commissariis nostris, in causa disceptationum et dissensionum il­larum, quae inter régna nostra Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Sclauoniae et nonnullos provinciales et subditos ducatus nostri Carniolae ratione Vskokorum confinium terminorum seu limitum et nonnullorum aliorum rerum hincinde controvertuntur, in commissarios nostros ordinaveramus ac deputaveramus, vobis simul plena potestate ac facultate concessa, ut ad diem primam mensis maii proxime praeteriti unacum praefatis hungaricis commissariis ac aliis nonnullis specialiter ad id deputatis amicabilibus mediatoribus arbitris seu compositoribus in Zamaber convenire, ac mutuas subditorum utrinque dissi­dentium c^ntroversias, disceptationes et querelas sufficienter ac accurate audire, percipere, de eus colloqui, consultare et denique eas componere, concordare ac tollere seu sopire debeatis, sicuti in dictis literis nostris latius continentur, ac persuaseramus quidem nobis, ex quo istius modi negotium tarn nobis quam provinciis nostris ex omnibus partibus magnae est importantiae, vos ita pro­gressuros fuisse (quia vos pro importantia), quo taies controversiae et dis­* ».

Next

/
Oldalképek
Tartalom