VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 270

210 nostrorum haeredes, ac pro nobis ipsis ac haeredibus nostris reiaxemus et concedamus, literasque, quas eo nomine habemus, ad regiae suae maiestatis manus restitucre debeamus, viribus omnibus imposterum carituras. ldcirco nos saepedictus comes acceptatis, initis et conclusis suprascriptis conditionibus, nobis a maiestate sua regia pro sua erga nos dementia exhibitis et propositis, eisdemque in omnibus et per omnia realiter cum effectu satisfacere volentes, nos erga praefatam sacram regiam maiestatem eiusdemque serenissimos hae­redes et successores, omnibus quibus possumus melioribus et efficatioribus modo, via, iure, ordine vel consvetudine efficacissime obstrinximus et obliga­vimus, ac praesentium per tenorem obstringimus et obligamus sub fide, ho­nore et humanitate nostris, quod omnia et singula, quae in praeinsertis arti­culis contenta et comprehensa sunt, in omnibus et singulis punctis et conti­nentiis suis firmiter et inviolabiter observabimus et adimplebimus, et contra ea nullo modo, ingenio, colore vel praetextu faciemus. Et licet sacra sua regia maiestas pro sua erga nos dementia nobis literas donationales de supradictis castris Chaktornya et Strygo in forma donationis pro servitiis nostris et summa quinquaginta millium florenorum hungaricalium, per nos maiestati suae perso­lutorum expeditas, et de supradictis articulis, conditionibus et pactis nullam aliam mentionem facientes, sub data videlicet Viennae feria sexta in festo beati Gregorii papae*) de praesenti anno millesimo quingentesimo quadragesimo sexto emanatas dederit et consignaverit, nihilominus tarnen nos sub eadem praescripta obligatione obstricti et obligati esse volumus et debemus, tractatum hunc et contenta in eo omnia et singula ad ungvem adimplere, observare et debitae executioni demandare, literis praedictis donationalibus minime obstantibus, quas quidem huic tractatui et punctis, clausulis et conditionibus in eo contentis et expressatis nulluni praeiudicium afferre posse aut debere fatemur et recognos­cimur, omni dolo et fraude semotis. In quorum omnium et singulorum prae­missorum hdem et testimonium praesentes literas obligatorias manu nostra pro­pria subscriptas solito sigillo nostro communiri iussimus et fecimus. Datum in civitate Vienna Austriae, die décima quinta mensis Martii anno domini mil­lesimo quingentesimo quadragesimo sexto. Ea propter nos Ferdinandus rex praefatus, volentes praefatum comitem de his, quae a nobis vigore praeinser­torum articulorum eidem praestanda sunt, certum et securum reddere, eidem saepedicto comiti in verbo nostro regio firmiter et efficacissime promisimus et spopondimus, ac praesentium per vigorem promittimus et spondemus, quod omnia et singula in praeinsertis, initis et conclusis articulis contenta, per nos eidem comiti praestanda, observanda et adimplenda (dummodo etiam ipse co­mes ex parte sua illud idem erga nos et haeredes nostros in his, quae illum concernunt, faciat) integre inviolabiliter observabimus, praestabimus et adim­plebimus, et in nullo coniraveniemus, in specie autem, quod etiam si tandem ad quascunque necessarias et nobis acceptabiles conditiones supra memoratum Petrum Keglevyth redigi, vel etiam sua sponte descendere contingeret, nihilo­minus tarnen castra praedicta Chaktornya et Strygo cum pertinentiis suis nullo modo in manibus ipsius Keglevyth relinquemus, sed prorsus et omnino iuxta suprascriptorum articulorum continentiam eidem comiti et eiusdem haeredibus *) 12. ožujka. Vidi br. ČIV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom