VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 271

Ti'1 obtinenda, habenda et perpetuo iureque haereditario praedicto possidenda per­mittemus et alioqui ita dementer nos in praedictis omnibus exhibebimus, quod per nos non stabit, quominus omnia in dictis articulis contenta, hine inde adimplenda, debito modo et cum effectu adimpleantur et observentur. Insuper volumus declaramusque et promittimus, si aliquibus aliis personis, quod tarnen factum esse minime recordamur, quidquam ex dictis bonis quocunque titulo dedissemus aut contulissemus, quod huiusmodi personis alia quacunque via satisfaciemus et aliunde eas ita contentas reddemus, ut praefato comiti in praedictis huius tractatus et concordiae articulis nullum omnino hat praeiudi­cium. Eamque ob rem memorato comiti saepedictorum castrorum et pertinenti­arum causa speciales concessionis et donationis literas expediri et dari cura­vimus, quas etiam perpetuum firmitatis robur obtinere volumus et decernimus, harum nostrarum literarum, manu "nostra propria subscriptarum et sigilli nostri appensione munitarum, testimonio mediante. Datum in civitate nostra Vienna, die 15-ta mensis Martii, anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo sexto; regnorum nostrorum Romani decimo sexto, aliorum vero vigesimo. T. d. r. s. tom. I. pag. 54. — Lib. reg. tom. I. p. 4M. CVI. 1546. novembra 21. u Pragu. Kralj Ferdinand potvrdjuje darovnicu Petra Erdedija, kojom je ovaj Petru Stričkovicu darovao bio svoje imanje Konjšćicu kod Okića. Anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo sexto, Pragae 21. mensis Novembris, datae sunt literae regiae maiestatis, in pargameno confectae ma­nuque sua subscriptae et secreto eiusdem sigillo pendenti communitae, quibus mediantibus sua maiestas i 11 i dationi et donationi, quam magnifiais Petrus Erdewdy de Monyorokerek perpetuus comes Montis Claudii, castrorum Okych, Lypowcz et Jazthrebarzka dominus perpetuus, super villa sua Konschycza vo­cata, in pertinentiis castri Okych et comitatu Zagrabiensi existenti habita, no­bili Georgio Sthrychkowych pro fldelibus servitiis, sibi et parentibus suis cum sangvinis sui effusione exhibitis, nec non generosae dominae Elenae consorti ac Volffgango filio, Hevaeque et Ursulae filiabus, ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis in praemium vigore literarum suarum dédisse et con­tulisse dinoscebatur, suum regium consensum pariter et assensum simul cum iure suo regio praebuit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. L pag. 64. — Lib. reg. I. pag. 522. CVII. 1541. ožujka 3. u Draždjanima. Kralj Ferdinand potvrdjuje darovnicu Nikole Zrinskoga i Stjepana Fran­kapana, kojom su ovi Ambrozu Gregorijancu darovali imanje Podbrežje. Anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo septimo, in civitate Dresthden tertia die mensis Martii, datae sunt literae regiae maiestatis in par­gameno confectae, manu suae maiestatis subscriptae et secreto eiusdem sigillo inpendenti communitae, quibus mediantibus sua maiestas i 11 i perpetuae da­tioni, donationi et collationi, quam fidèles suae maiestatis speetabiles et magni-

Next

/
Oldalképek
Tartalom