VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 269
269 ämür, prout realiter et cum effectu post factam occupationem trademus et consignabimus, ac ne huiusmodi abbatia et alia ipsius Keglevyth bona a nobis occupentur, dictorum autem castrorum expugnatio et recuperatio longius differatur, sacra sua regia maiestas omnino voluit et nobis iniunxit, id quod nos facturos esse obedienter et humiliter obtuümus et promisimus, ut scilicet ab oppugnatione ipsorum castrorum Chaktornya et Strygo et eorundem pertinentiarum exordium faciamus, neque ab armis continuaque ipsius Keglevyth persecutione desistamus, donec ipsa castra obtineamus, aliaque eius haereditaria bona et memoratam abbatiam et monasterium Thopoczky in potestatem maiestatis regiae redactam, et si fieri potest etiam ipsum Keglevyth in persona sua captum suae maiestati consignemus. Deinde quod nos saepedictus comes Zriny sacrae suae regiae maiestati illa viginti millia florenorum Hungaricalium, äd quae maiestas sua nobis iuxta debitae nobiscum subductae rationis calculum obligata extitit, remittamus, et literas suae maiestatis obligatorias eo nomine perceptas ad suae regiae maiestatis manus restituamus. Tertio, quod nos memoratus comes intuitu dictorum castrorum bonorumque, ad ea pertinentium, et eorundem valoris et bonitatis sacrae suae regiae maiestati de aliis viginti millibus florenis hungaricalibus ita satisfaciamus, ut ea summa pecuniarum, quam nobis sacra sua regia maiestas ratione promeriti stipendii seu deservitorum servitiorum nostrorum posita nobiscum ratione, ex vero computo debere constiterit, in huiusmodi summam viginti millium florenorum computenlur, et loco paratae pecuniae a sua regia maiestate acceptentur, residuum vero, usque ad integram completionem summae iam dictorum viginti millium florenorum hungaricalium nos comes antedictus intra annum a tempore subductae nobiscum rationis vel paratis pecuniis, vel rebus aureis aut argenteis supplere debeamus et teneamur, ita ut de dictis viginti millibus florenis hungaricalibus regiae suae maiestati intégra solutio et satisfactio modo praemisso a nobis fiat. Insuper quod nos praefatus comes sacrae regiae maiestati pro dictis castris et eorum pertinentiis alia decem millia florenorum hungaricalium persolvamus, ita videlicet, ut in prompta pecunia nihil numerare vel erogare compellamur, sed iuxta sacrae regiae maiestatis dementem ordinationem, de qua sua maiestas nobiscum benigne concordabit, eidem suae regiae maiestati (prout et hactenus nos fecisse constat) fideliter serviamus, eaque summa, quae nobis annuatim pro servitiis nostris a maiestate sua assignabitur, de sorte illorum decem millium florenorum hungaricalium defalcetur, et ita debito servitiorum tempore decurso, tota illa summa huiusmodi servitiorum praestatione compensetur ac tollatur; hac tarnen circa praemissa adjecta conditione, ut si nos, quod deus clementer prohibeat, priusquam illa pecuniarum summa servitiorum nostrorum promerito stipendio compensata fuerit, ex hac vita decedere contingeret, haeredes tunc nostri eam summam, quae iuxta verum computum residua comperta fuerit, erga sacram suam maiestatem aut serenissimos eius haeredes et successores servitiis ipsorum loco nostro deservire, et residuum illud huiusmodi ipsorum servitiis compensare debeant et teneantur. Postremo, quod nos universa illa débita, quibus maiestatem regiam dominis quondam Joanni Torquato Corbaviae et Joanni Zriny comitibus, fratribus nostris, obligatam remansisse praetendimus, nec non inscriptiones regiae maiestatis nobis super castro Zomzedwara et castellis Zthwwycza ac Selyn factas, nos tamquam dictorum fratrum