VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 268

268 et dispositionem nostram libère et legitime devoluta, perpetui et haereditarii iuris titulo dare et conferre consensimus, sub certis tarnen pactis, modis et conditionibus inter nos et praefatum comitem desuper initis, conclusis et erectis, prout haec omnia in literis obligatoriis, per ipsum comitem expeditis ac nobis traditis et consignatis, latius continentur. Quarum quidem literatum tenor se­quitur de verbo ad verbum et est talis : Nos Nicolaus comes Zriny, sacrae Ro­manorum, Hungariae, Bohemiae etc. regiae maiestatis regnorum suorum Dal­matiae, Croatiae et Sclavoniae banus, fatemur et recognoscimus tenore prae­sentium quibus expedit universis. Quod cum praefata sacra Romanorum, Hun­gariae, Bohemiae etc. regia maiestas dominus noster clementissimus, considerans fidelia et utilia servitia illa, quae maiestati suae regiae multifaria praestitimus et adhuc iugiter praestamus, ac in futurum praestare volumus et debemus, duo castra Chaktornya videlicet et Strygo inter duos fluuios Dravum et Muram sita, quae secundum iura et consvetudinem regnorum suorum Hungariae et Scla­voniae a morte quondam Volfgangi et Gasparis Ernsth per defectum seminis eorun­dem ad maiestatem suam regiam libère devoluta esse noscuntur, una cum per­tinentiis, suis perpetuo iuris titulo nobis, haeredibus et posteritatibus nostris uni­versis dare et conferre clementer consenserit atque etiam nunc consentit, me­diantibus tarnen modis et conditionibus prout sequitur. Primum omnium, quod nos comes praefatus nostris sumptibus et impensis possessionem duorum cas­trorum ex manibus Petri Keglevyth, tamquam iniusti eorundem castrorum occu­patoris et détenions, eripiamus et adipiscamur, ipsumque Keglevyth maiestatis suae regiae inobedientem subditum et rebellem, omnibus nostris viribus et fa­cultatibus per omnia nobis possibilia bellorum et impugnationum gênera agre­diamur et impetamus, donec eum ita devincamus et subjugemus, ut débita re­bellionis poena puniatur ; hoc specificato, ut Stipendium illud, quod maiestas regia nobis ad officium banatus est impensura, hoc praetextu non cesset, sed eo etiam tempore, quo occupation! eorundem castrorum et exeeutioni infra­scriptorum articulorum haerebimus et occupabimur, nobis nihilominus dictum Stipendium iuxta ordinationem faciendam continue currat et cedat, quia et pro regnorum defensione in confinibus et locis necessariis contra hostes gentes te­uere debebimus. Quod ut nos eo facilius citiusque contra praefatum Petrum Ke­glevyth conflciamus, regia sua maiestas concessit et promisit nobis, ac con­cedit et promittit, ut non solum dictorum castrorum Chaktornya et Strygo possessionem, verum etiam omnes alias arces et bona ipsius Keglevyth, tam in Sclavonia quam in Croatia existentes et existentia, nec non abbatiam et monasterium Thopoczky, simul etiam et iuxta caeptam dictorum castrorum ob­sidionem invadere et occupare, eisdemque uti et frui possimus et debeamus, quoad videlicet praefatorum castrorum Chaktornya et Strygo possessionem ob­tinuerimus. Quam primum autem iam dictorum castrorum possessionem obti­nuerimus, ipsa quidem castra Chaktornya et Strygo cum eorum bonis et per­tinentiis pro nobis, haeredibus et posteritatibus nostris universis perpetui et haereditarii iuris titulo habeamus et possideamus, abbatiam vero et monaste­rium Thopoczky aliaque bona haereditaria ipsius Keglevyth per nos occupanda citra moram et sine exceptione et tergiversatione ad sacrae suae regiae maie­statis aut ab ea deputatorum manus consignare et tradere debeamus et tene-

Next

/
Oldalképek
Tartalom