VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 267

267 existentibus et habitis, quae alias magnificorum quondam Volffgangi et Casparis Ernsth de eadem Chaktornya praefuissent, sed per mortem et defectum se­minis eorundem, ad sacram dicti regni Hungariae coronam, consequenterque collationem nostram regiam iuxta antiquam et approbatam eiusdem regni nostri consvetudinem rite, legitime et optimo iure devoluta esse perhibentur et re­dacta; totum item et omne ius nostrum regium, si quod in eisdem castris Chaktornya et Strygo praedictisque oppidis, villis, possessionibus, praediis por­tionibusque et quibuslibet iuribus possessionariis cunctisque eorundem perti­nentiis ad eadem castra spectantibus etiam alias quaütercunque haberemus, aut eadem et eaedem nostram ex quibuscunque causis, vus, modis et ratio­nibus concernèrent maiestatem, ac pariter cum cunctis eorundem et earundem utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, foenetis, sylvis, nemoribus, montibus, vallibus, collibus, vineis, vinearumque promonthoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis et eorundem locis, generaliter vero quarum­libet utilitatum et pertinentiarum eorundem et earundem integritatibus, sub suis veris metis et antiquis limitibus existentibus, quovis nominis vocabulo vocitatis ad eadem castra et praedictas eorundem pertinentias de iure et ab antiquo spec­tantibus et pertinere debentibus, praemissis sic ut praefertur stantibus seque habentibus, memorato Nicolao comiti suisque haeredibus et posteritatibus uni­versis, tum pro praedictis servitiis eiusdem, tumque quinquaginta millium flo­renorum Hungaricalium summa per eundem Nicolaum comitem nobis perso­luta dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenenda, possidenda, pariter et habenda, salvo iure alieno. Harum nostrarum, quibus secretum sigillum. nostrum, quo ut rex Hungariae utimur, est impressum, vigore et testimonio literarum. Datum in Civitate nostra Vienna, feria sexta in die festi beati Gregorii papae, anno do­mini millesimo quingentesimo quadragesimo sexto, regnorum nostrorum Romani decimo sexto, aliorum vero vigesimo. T. d. r. s. tom. L p. 59. — Lib. reg. tom. L p. 488. CV. 1546. ožujka 15. u Beču. Kralj Ferdinand daruje Nikoli Zrinskomu za cijenu od 50.000 for. gra­dove Čakovac i Strido, prije vlasništvo izumrle obitelji Ernust de Csaktornya ; ujedno potvrdjuje i prepiše protuobvezu Nikole Zrinskoga od 15. ožujka iste godine. Nos Ferdinandus divina favente dementia Romanorum, Hungariae, Bo­hemiae, Croatiae, Dalmatiae, Sclavoniae etc. rex, infans Hyspaniarum, archi­dux Austriae etc., recognoscimus et notum facimus tenore praesentium quibus expedit universis pro nobis et successoribus nostris : quod postquam nos attentis et consideratis gratis, fldelibus et utilibus servitiis, quae spectabilis et magni­ficus fidelis nobis sincère dilectus Nicolaus comes Zriny, regnorum nostrorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae banus, nobis multipliciter hactenus praestitit ac iugiter praestat, et idem etiam in futurum se facturum humiliter obtulit, eidem ac eius haeredibus et posteritatibus universis duo castra Chaktornya ac Strygo una cum omnibus pertinentiis, tamquam per defectum seminis ad nos

Next

/
Oldalképek
Tartalom