VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 263

263 XCV. 1545. aprila 29. u Wormsu. Kralj Ferdinand daruje Luki Sekelju Kevendskomu imanje Zadrovec u županiji varaždinskoj , prije vlasništvo Bernarda Virića Zadrovečkoga, premi­nuloga bez potomaka. Anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo quinto, vigesima nona mensis Aprilis Vormatiae, datae sunt literae regiae maiestatis manu suae maiestatis subscriptae, quibus mediantibus maiestas sua universa bona portionesque et quaelibet iura possessionaria in possessione Zadrowcz, in quibus duodecim sessio­nes populosae esse dicuntur, in comitatu Varasdiensi existentia et habita, per mortem et defectum seminis nobilis quondam Bernardi Wyrych de eadem Za­drowcz, magnifico Lucae Zekel de Kewend, libero domino in Ormosd et con­siliario suae maiestatis, ipsiusque haeredibus et posteritatibus, pro fldelibus servitiis eius, simul cum toto iure suo regio dedit, donavit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. L p. 53. — Lib. reg. tom. I. p. 459. XCVI. 1545. julija 21. u Wormsu. Kralj Ferdinand daruje Ivanu Piscu, bilježniku kr. ug. kancelarije, te njegovomu bratu Ambrozu de Feyertho imanja bez potomaka preminuloga Ni­kole Benkovica. Anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo quarto, in arce Pra­gensi vigesima secunda Januaru, datae sunt literae manu regia subscriptae, quibus mediantibus sua maiestas, universa bona, curias nobilitares, possessiones, portionesque et quaelibet iura possessionaria, tam in comitatu Zagrabiensi, quam etiam alias ubivis intra fines regnorum Croatiae et Sclavoniae existentes habita, circiter sexaginta sessiones in se continentia, per mortem et defectum seminis masculini sexus egregii quondam Nicolai Benkowyth, nobili Joanni Literato, notario maioris cancellariae Hungaricae, et per eum Ambrosio de eadem Feyertho fratri suo uterino ipsorumque haeredibus et posteris universis, simul cum toto iure suo regio pro fldelibus ipsius servitiis dedit, donavit et contulit, salvo iure alieno. Reformatae Wormatiae 27. Julii anno millesimo quingentesimo quadra­gesimo quinto. T. d. r. s. tom. I. pag. 53. — Lib. reg. tom. I. p. 450. XCVII. 1545. novembra 11. u Beču. Kralj Ferdinand daruje Ivanu Kuškociju imanje Veljkovec u županiji varaždinskoj , prije vlasništvo bez potomaka preminuloga Valtazara Kešera. Anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo quinto, Viennae undecima mensis Novembris, datae sunt literae regiae maiestatis manu sua subscriptae, quibus mediantibus sua maiestas totalem possessionem Welkowcz vocatam, una cum curia nobilitari in eadem habita, in comitatu Varasdiensi existentem, per mortem et defectum seminis masculini sexus nobilis quondam Balthasaris Kesser, nobili Joanni Kuskoczy de Sabnyczazenthivan ac per eum

Next

/
Oldalképek
Tartalom