VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 264
264 Lucae filio et Gabriel i- fratri uterino ipsorumque haeredibus et posteris universis, pro fldelibus ipsius Joannis Kuskoczy servitiis simul cum iure suo regio dedit, donavit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. lom. I. p. 53. — Lib. reg. tom. I. p. 463. XCVIIl 1545. novembra 20. Beču. Kralj Ferdinand potvrdjuje za Nikolu Benka Dolnjostubičkoga donaciju Andrije Heninga Susjedgradskoga, kojom je ovaj Benediktu Benku bio darovao posjed u Dolnjoj Stubici. Anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo quinto, Viennae vigesima mensis Novembris, datae sunt literae regiae maiestatis sua manu subscriptae, quibus mediantibus sua maiestas-literas capituli ecclesiae Zagrabiensis in simplici papyro patenter confectas, transumptumque quarundam literarum magnifici quondam Andreae Hennyngh de Zomzedvara in se continentes, quarum vigore idem olim Andreas Hennyngh fundum quemdam civilem, cum domibus et curia in oppido Also-Zthubycza in comitatu Zagrabiensi existenti habitam, simul cum pertinentiis eius, de qua circumspectus Benedictus Benko dictus familiaris suus eiusque praedecessores servivissent, eidem Benedicto Benko ipsiusque haeredibus et posteris universis certa conditione exhibendorum consvetorum servitiorum et observandae fidelitatis ac gratitudinis dédisse dinoscebatur, pro nobilibus Nicolao Literato de Alsozthubycza ac Stephano, Georgio et Joanne Benko de eadem approbavit, ratiflcavit et confirmavit; et nihilominus pro fldelibus servitiis eiusdem Nicolai Literati, praesriptam domum seu fundum, novae suae donationis titulo donatam, ab omnibus taxis tam ordinariis quam extraordinariis, contributionibus, subsidiisque et lucro camerae ad cameram suae maiestatis provenire debentibus, ac ab onere quorumcunque servitiorum suorum clementer exemit. T. d. r. s. tom. I. p. 53. — Lib. reg. tom. I. p. 468. XCIX. 1545. decembra 24. u Beču. Kralj Ferdinand potvrdjuje kupoprodajni ugovor izmedju Ivana Jantija Visočkoga te Stjepana Praškovečkoga glede nekih posjeda županije križevačke. Anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo quinto, Viennae vigesima quarta Decembris, datae sunt literae regiae maiestatis manu suae maiestatis subscriptae, quibus mediantibus sua maiestas Uli donationi, perpetuationi et venditioni, quam nobilis Joanes Janthy dictus filius condam Francisci de Wyzoka super totali curia sua nobilitari cum sessionibus desertis et aliis pertinentiis in districtu Wyzoka, item possessione etiam sua Krayachowcz vocata, in comitatu Crisiensi existentibus et habitis, egregio Stephano de Praschowcz ac dominae Hyeronimae consorti, nec non Christophoro et Lucae filiis ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis pro florenis quadraginta duobus monetae currentis plene iam ab eisdem habitis, levatis et receptis, vigore literarum capituli ecclesiae Zagrabiensis fassionalium superinde emanatarum fe-