VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 198

198 XXXII. 1529. februara 28. u Budimu. Kralj Ferdinand daruje Petru Kružiću grad Sokol, nekoć vlasništvo po­kojnog Gjure Orlovčića. Anno domini millesimo quingentesimo vigesimo nono, Budae in domi­nica Oculi, de commissione regiae maiestatis in consilio datae sunt literae, quibus mediantibus sua maiestas, attentis et consideratis fidelitate et servitiis fidelis sui egregii Petri Krussyth, Capitanei sui Segniensis, quae idem sacrae primum huius regni Hungariae coronae, et deinde praecessoribus suis regibus, ac maiestati suae contra hostes Christianae fidei Turcas non modica sui san­guinis effusione, et praesertim eo tempore, quo Castrum Clisiense Turci obse­dissent, cum eis viriliter ac strenue dimicando eosque profligando, cum summa fidelitatis constantia exhibuit et impendit, Castrum Zokol in partibus regni Croatiae simul cum omnibus bonis et iuribus possessionariis, ad idem Castrum spectantibus et pertinere debentibus, quod alias egregii Gregorii condam Orlo­chyth praefuisset, sed per mortem et defectum seminis eiusdem, simul eum cunctis eiusdem et earundem utilitatibus ac pertinentiis quibuslibet, memorato Petro Krussyth suisque haeredibus ac posteritatibus universis in perpetuum contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. I. pag. 20. — Lib. reg. I. 191. XXXIII. 1529. marta 3. u Budimu. Kralj Ferdinand podijeljtije kćerima Tome Berenića Turičkoga pravo na­sljedstva na imanjima oca njihovoga u župi kninskoj. Anno domini millesimo quingentesimo vigesimo nono, Budae feria quarta proxima post dominicain Oculi, de commissione regiae majestatis in consilio datae sunt literae, quibus mediantibus majestas sua filias nobilis condam Tho­mae Berenyth de Thwryth, qui sacrae Hungariae coronae fideliter semper ser­vivisse ac multa contra Turcas ipsius regni acerrimos hostes fortiter et strenue gessisse dicitur, nobiles videlicet dominam Catharinam conjugem nobilis Mathei Wrannysyth de Lapacz, qui et ipse pro sua erga majestatem regiam et sacram dicti regni coronem fidelitate fortiter saepenumero contra hostes ipsius regni dimicasse dicitur, ac Elenam puellam adhuc innuptam, in bonis paternis, si­gnanter totalibus possessionibus Thwryth praedicta, Dobrowthya et Byzthrywyna vocatis in regno Croatiae in comitatu Tinniniensi in districtu de Luka exi­stenti habitis, quae ipsum condam patrem earum justo iuris titulo ut dicitur concernebant, in veros haeredes et legitimus successores, tanquam filios mascu­linos dicti condam Thomae Berenyth de mera potestatis suae plenitudine et ex gratia sua speciali, et ex certa scientia, prout ad id de iure et consuetudine regni admittitur, instituit, creavit et praefecit, ipsasque totales possessiones possessionarias praefati condam Thomae Berenyth dictis dominae Catharinae et Elenae puellae filiabus eiusdem ipsarumque haeredibus ac posteritatibus uni­versis, simul cum cunctis utilitatibus ac pertinentiis quibuslibet contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. L pag. 20. — Lib. reg. tom. L pag. 193.

Next

/
Oldalképek
Tartalom