VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 199
199 XXXIV. 1529. marta 5. u Budimu. Kralj Ferdinand daruje Petru Kružiću imanja izumrle obitelji Račočović. Anno domini millesimo quingentesimo vigesimo nono, Budae feria sexta proxima ante dominicain Laetare, de commissione regiae maiestatis in consilio datae sunt litterae, quibus mediantibus maiestas sua, attentis et consideratis fidelitate et servitiis fldelibus egregii Petri Krwssyth, capitanei Segniensis, quae idem sacrae coronae ac maiestati suae, praecessoribus etiam regibus, contra Turcas Christianae fidei hostes viriliter ac strenue dimicando cum summa fidelitatis constantia exhibuit et impendit, universa bona et quaelibet iura possessionaria-in partibus regni Croatiae et alias ubilibet et in quibuscunque comitatibus existentia et habita, per mortem et defectum seminis egregiorum condam Sigismundi et Casparis Rachochowyth, eidem Petro Krwssyth suisque haeredibus et posteritatibus universis, si et in quantum eadem bona ad aliquod castrorum finitimorum regiae maiestatis non pertinuerint, simul cum iure regio ac cunctis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet in perpetuum contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. pag. 21. — Lib. reg. tom. I. p. 194. XXXV. 1529. junija 9. u Budimu. Kralj Ferdinand polvrdjuje Ladislavu More i njegovoj supruzi Magdaleni Orahovičkoj njihove posjede Orahovicu, Viljevo, Požeški Novigrad, Morović itd. pod naslovom nove donacije. Anno domini millesimo quingentesimo vigesimo nono, Budae feria quarta proxima ante festum b. Barnabae apostoli, ad mandatum proprium et literas et chyrographum regiae maiestatis datae sunt literae, quibus mediantibus maiestas sua animadvertens integerrimam fidem, constantiam et servitiorum mérita magnifici Ladislai More de Chula, dapiferorum suorum regalium magistri, quae idem sacrae primum regni Hungariae coronae praecessorique maiestatis regiae serenissimo regi Ludovico sororioque charissimo felicis memoriae, et deinde etiam suae maiestati animo promptissimo exhibuit et impendit, exhibereque deinceps ipsi ac illustrissimis liberis suis dedebit, universa castra, puta Raholcza cum curia nobilitari in possessione Vyllo in Crisiensi, Posegawywar in Posega, Maroth in de Valko, Palota Batorkeö in Vesprimiensi, item castella puta Bakwa, Zenthersebeth alio nomine Jugovecz, Racha alio nomine similiter Jugovecz, nec non oppida Jalsova, Gorbosyncz, Zenthpeter cum portione possessionaria in possessione Pesthynye omnino in Crisiensi, item portiones possessionarias in possessionibus Chwn in de Baranya et Kemlye in Comaromiensi, aliisque praediis et iuribus possessionariis ad antiquo ad idem et easdem pertinentibus, et alias ubilibet et in quibuscunque comitatibus existentibus habitis, quae castra, oppida, castella, portionesquc et alia iura possessionaria, in praefatis comitatibus existentia, manibus dicti Ladislai More ac dominae Magdalenae de Raholcza in praesentiarum habentur et possidentur, simul cum omni iure suo regio, ac cunctis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, memorato Ladislao de Chula et dominae Magdalenae uxori, nec non Joanni filio aliisque heredibus masculini duntaxat