VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 197

197 suis pertinentiis, quae ex eo, quod idem Franciscus Fanchy et Ladislaus Benchyk, postposita fide et fidelitate ipsorum maiestati regiae et suae coronae débita, Joanni de Zapolya notorio hosti et infideli adhaesisse, nec ad quintum decimum diem festi beati Martini episcopi et confessons proxime praeteriti, uti per regiam maiestatem et universos regni ordines tempore felicis corona­tionis Albae fuit constitutum, pro praestanda obedientia et fidelitate eotum comparuisse, sed partes et factionem eiusdem Joannis pertinacissime etiam modo sequi, exindeque notam perpetuae infidelitatis incurrisse dicuntur, egregio­Michaeli Ember de Berchyn, suisque haeredibus et posteritatibus, simul cum cunctis utilitatibus earum ob servitia sua fidelia, salvo iure alieno, dédit et con­tulit etc. T. d. r. s. tom. I. pag. 13. — Lib. reg. tom. I. p. 122. XXXI. 1529. januara 30. u Budimu, Kralj Ferdinand potvrdjuje Ljudevitu Pekriju svoje starije darovnice vrhu posjeda Pošahegj, Osek i Doljane, prije vlasništvo Ivana Banfija. Anno domini millesimo quingentesimo vigesimo nono, Budae feria sexta proxima post festum conversionis beati Pauli apostoli, ad commissionem pro­priam domini regis datae sunt literae, quibus mediantibus maiestas sua quasdam binas literas: unas suas donationales, quibus mediantibus eadem totales posses­siones magnifici Joannis Banffy de Alsolyndva, Zenthmarton in Powsahegy, Ozekh et Dolyancz vocatas simul cum earum villis et pertinentiis, centum vel circiter iobbagiones in se continentibus, in comitatu Crisiensi existenti habitas, egregio Ludovico de Peker aulae suae familiari, aç per eum fratribus suis, ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis, ex co quod idem Joannes Banffy immemor eius quam suae maiestati debebat fidelitatis Joannem de Za­polya, ipsius et totius regni sui omnium dominorum praelatorum et baronum ac regnicolarum suorum ordinatione et sententia hostem publicatum ac pro­scriptum, opera, consilio et viribus omnibus fovere, iuvare et defendere, illi­usque partes sequi, ac ad quintum decimum diem festi beati Martini episcopi tunc praeteritum et per eandem et per praefatos dominos ac regnicolas ad praestandam ipsi obedientiam sub infidelitatis poena prefixum coram illa mi­nime comparuisse, ob idque notam infidelitatis incurrisse diceretur, contulisse; — item alias honorabilis capituli ecclesiae Chasmensis introductorias et statutorias, quibus mediantibus idem capitulum eundem Ludovicum de Peker in totales possessiones Zenthmarton in Powsahegy, Ozekh et Dolyancz vocatas, ac villas Poznanoviz, Zlatthynnyk, Wydcnowschyna, Powsahegye, Koprinno, Wochyn­schakowczy, Koserowcz, Gragyennazenthmiklos, Brukowdol, Zelye, Zokachowcz, Alsocz ad praedictam possessionem Zenthmarton pertinentes, nec non Markowcz, Sumechecz, Wozthro et Palotazenthmiklos, ad praetactam possessionem Ozekh spectantes, introduxisse, ac easdem eidem, per eumque fratribus suis ipsorumque haeredibus ac posteritatibus universis statuisse dinoscebantur, pro fldelibus servitiis suis gratiose confirmavit, salvo iure alieno. T. d. r. s. L p. 19. — Lib. reg. I. 185.

Next

/
Oldalképek
Tartalom