VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 136

136 pro videndis et cognoscendis atque rectificandis illis differentiis et dampnis, que inter sub­ditos illustrissimi domina Venetorum et subditos nostros ex regno Croatiae commissa sunt, deputavimus, et quia nos ipsum prepositum pro certis quibusdam rebus nostris prius ad Venetias misimus, unde ipse tandem ad festum beati Michaelis proxime affuturum, unacum oratore Venetorum convenire et constitui debebit, quare tibi committimus, ut paratuš esse, ac ad dictum festum beati Michaelis ad predictam civitatem nostram Scardonensem pro­ficisci debeas, et negotia illa iuxta informationem vobis datam, bono modo et cum omni honestate cum praefato preposito expedire curetis, ita, quod deineeps de hac re non mo­lestemur. Habet autem dictus prepositus omnem informationem atque litteras, iuxta quas vobis erit procedendum. Aliud igitur nulla ratione facere présumas. Datum Budae in festo beati Stephani regis. anno domini millesimo quingentesimo quarto. Iz vana: Egregio Nicoiao Zekel, capitaneo aulicorum nostrorum, fideli nobis dilecto. II. Budim, 15. septembra 1504. Commissio propria domini regis. Wladislaus dei gratia rex Hungariae, Bohemiae etc. Egregie fidelis nobis dilecte. Ex litteris tuis, quas ad nos ac reverendum dominum Georgium episcopum Waradiensem et cancellarium nostrum scripsisti, plane intelleximus excusationes tuas, propter quas dicis, te ad legationem per Maiestatem nostram tibi de­putatam, proficisci non posse. Verum ex quo venerabilis Petrus Beryzlo, prepositus Sancti Laurentii, qui per nos in certis aliis rebus et negotiis nostris his diebus Venetias est missus, in termino et loco utrique vestrum prefixo in Dalmatia constituetur et tempus iam adeo brève est, quod ita subito ad illam legationem alium loco tui deputare non va­leamus, nosque si tu legationem tibi deputatam non exequeris, maxima et indieibilia dampna atque talia pateremur, ad que refundenda et resarcienda tu minime certe suffi­ceres, fidelitati igitur tue litterarum série firmissime preeipiendo mandamus, aliud multa ratione habere volentes, quatenus statim visis presentibus, postpositis omnibus aliis rebus et negotiis tuis (quae, si etiam per decem vel paulo plures dies differreretur, nichilominus tarnen pro tuo voto expediri poterunt), ad legationem tibi iniunetam ac locum et tempus tibi in aliis litteris nostris prefixum proficisci modis omnibus debeas et tenearis et secus facere nullo modo présumas, quoniam si secus facere attentaris, certus esto, quod nos omnia dampna nostra, si que forte propter tuam negligentiam pateremur, super te requi­reremus. Comisimus autem et nos fideli nostro magnifico Stephano Thelegdy, thesaurario nostro, quod ipse tibi de expensis, de taxa vestra vobis primitus exolvenda, ubicumque volueritis, provideat. Secus igitur pena sub premissa facere nullomodo présumas. Datum Budae feria secunda proxima post festum Exaltationis Sanctae Crucis, anno domini milesimo quingentesimo quarto. Iz vana: Reverendissima dominatio vestra dignetur has sigillari facere. Nešto niže: Egregio Nicoiao Zekel de Kewend, capitaneo aulicorum nostrorum, fideli nobis dilecto. Ove su izprave tim vrednije, što o tome začudo u Sanudovim Diariima nema ništa. Dr. Ferdo pl. Šišić. Jedno važno pismo Ižote Frankapanke udate Perényi. U arkivu grada Kasove (u sjev. Ugarskoj), nalazi se ova vrlo važna izprava: Egregii domini amici et vicini nobis honorandi. Noverit E. D. V., quod nuncius fratris nostri charissimi nobis nullas alias novi­tates attulit, nisi quod regia Maiestas felicis memorie procul dubio interiit, Cesar vero Turcorum reversus est ad sua, prout nobis frater noster scribit, sed ad futurum festum

Next

/
Oldalképek
Tartalom