VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)
Strana - 91
91 scriptis ubi sub sole quasi muscae volabant, et prius cum praefata JalŠa certas herbas in monte Medved collegissent, ibidemque cum pluribus convenissent, et sic fassa est eandem veram sagam esse. Praeterea dixit et sese obtulit, quod omnibus suprascriptis per se revelatiš complicibus personaliter et in praesentia ipsarum velit dicere ipsas esse manifestas sagas et modalitate praerecensita taliter secum conversatas fuisse. Praesente eodem quo supra civitatis capitaneo m. p. Et me Ignatio Pozvinszky exmisso m. p. LH.— LUI. 1715. 11.—12. travnja, u Zagrebu. Mučenje vještice Margarete Kušenka ili Kuselka Anno Domini millesimo septingentesimo decimo quinto, die vero 11. mensis Aprilis Zagrabiae in domo vigiliae liberae et regiae civitatis Zagrabiensis, omnino in eadem civitate et comitatu Zagrabiensi existentis habitae, coram generosis, egregiis et nobilibus Francisco Bauszmon, antelatae civitatis capitaneo, Ioanne Dćerk et Paulo Puscarich, examinatio et confessio torturalis Margarethae Kusenka respectu actuum magicorum facta est modo sequenti. Et imprimis extra torturam fassa est complices suas, primo Margaretham cuiusdam Plantak uxorem in Mikulich blizu Maligota, colonissam domini prothonotarii moderni; Dorotheam Mingyurovkam, cujusdam Georgii Mingyur uxorem prope Mikulich, domini Radicheuich colonissam ; Helenam Cherny, Matthiae Cherny uxorem in Mikulich, colonissam actualis domini vicebani ; Pauli Oderan uxorem Agatham Resertarka dictam, colonissam patrum Soc.. Jesu in Mikulich ; Margaretham Gallovich in Mikulich, colonissam dominarum sanctimonialium; Elisabetham Kuznichka in Vrabche, colonissam capituli Zagrabiensis. Secundo praeterea extra torturam fassa est, in forma viri ad se semel diabolum venisse, seque ab ipso tentatam fuisse, ut secum carnaliter convivat, dicendo : „Ego sum tuus maritus" ; idque ternis vicibus fecisse, dixitque se scivisse, illum formaliter diabolum fuisse. 3- tio item confessa est extra torturam quoque, quendam cattum in carcerem ad se venisse, eundemque apud se pro distractione mansisse. 4- to praeterea dixit se semel ad molam Skrinyarichianam in Mikulich ivisse, ibidemque sibi tribus in albis quasi anseribus obviasse, sibique farinam ex capite accepisse et abstulisse. Quinto fassa est extra torturam complicem suam Helenam Luksichka, relictam Luksich Bedak, colonissam domini Chikuliny penes Sesztine. Praeterea dixit se manifestam sagam esse. Sexto confessa est in constrictione digitorum cippo ferreo, secum diabolum carnaliter convixisse, indeque carnalem delectationem sensisse et habuisse, idque vicibus binis in proprio suo lecto. Septimo primo extra torturam dixit sigillum unum sponte, secundum compressis funiculis manibus fassa est et ostendit, quae utraque carnifex in puncto exscidit. 0 Vidi „Vjestnik" god. V. str. 243.