VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 92

92 Octavo iterato tünibus fortiter eonstricta, revelavit complicem suam in Gornye Vrabche Helenam Kozinka colonissam capituli Zagrabiensis. Nono extra torturam quoque sponte revelavit complicem suam Helenam Pintarka in Mikulich, Mathiae Pintar uxorem, colonissam domini comitis Chi­kuliny. » Decimo manibus fune dure compressis, ac postmodum modipiata tortura fassa est, principalem suam complicem esse suprascriptam Mingyurkam. Item revelavit, dum conveniunt ad sui tractationem, ibi diabolum praesentem esse jocosque plurimos exercere illisque ad comedendum praeeipere ranas, bufones, serpentes et quamplurima alia animantia reptilia visu et auditu horrida. Undecimo interrogata, an omnes praemissae complices suae verae sint, confirmavit et compromisit se in confrontando easdem universas fateri velle, idque in et extra tortura. Praesente me Francisco Baiszmon civitatis capitaneo m. p. Et me Ioanne Deerk substituto notario m. p. Die immédiate sequenti suprascripta Margaretha Kusselka coram praefatis dominis civitatis exmissis omnia praemissa heri per se revelata, complicesque superius declaratas, sponte et bénévole, ac extra torturam constituta, confir­mavit et jurejurando roboravit, praeterea nurum suam Elizabetham, ad praesens incarceratam, veram sagam et complicem esse jurejurando fassa est et revelavit, quodve cum eadem semel in arbore nucis sedisset similiter juramento supe­.rinde praestito confessa est et dixit. Praesente me suprascripto capitaneo m. p. Et me Ioanne Deerk substituto notario m. p. (Izvornici u kr. zem. arkivu.) LIV. 1738. 12. rujna, u Zagrebu. Preslušanje pod mukom Nikole Mi­ljakovića, okrivljenog radi vraćanja sa posvećenom oštijom. Anno Domini 1738. die 12. mensis septembris Nicolaus Millyakovich uti incusatus pro tenore latae judiciariae deliberationis ad locum torturae aduetus, remonstratis torturalibus instrumentis tandem benigne examinatus, prout in judicio, ita etiam de praesenti primum actionale punctum negavit, demum compressis pollicibus in eadem negativa dicti puneti perstitit. Interrogatus, ubinam hostiam apud se gestantem acquisiverit ? R(espondit): Rigaeab uno nauta seu molnar pecunia comparasse et hoc in moneta muscovitica quinque copecis. Quare illam hostiam et pro qua re comparavit, et num ipsi dixisset venditor, cujusnam virtutis eadem hostia esset? R: Quod fuerit in discursu cum praefato nauta seu molnar, et quod

Next

/
Oldalképek
Tartalom