VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 225

225 omnino id facturam, id unum se ab eodem orare, ut divinum numen imploret eam in finem, ut in primis sagis, per quas iniquissime revelata fuisset, det gratiam, ut mendacium suum revocent, utpote quas sciret a justissima divina majestate ni id faciant aeternis poenis addicendas; secundo ut divinum numen pro iis, per quos in carcerem conjecta fuisset exoret, ut nimirum iidem agnos­cere valeant, an recte conformiterque justitiae an secus egerint, qualiterve agere debuissent. Ac tandem subjunxit pater quid ergo facto opus, iteratoque si sibi criminis, cujus incusata esset, conscia esset, quod sibi sub arcano manifestari petiit, ut praerepetitos flor. 200, unicum nimirum ejusdem salvandae remedium, deponat hortabatur; ad quod cum negativam accepisset, dixit vultne ergo ut suae majestati regiae hoc ipsum deferatur, quod omnino se desiderare siquidem sibi longiorem vitam polliceri posset annuit, verum vereri se ne ex taedio ine­diaque ac languore quo obsereretur confecta irrita inanesque eatenus erogandae expensae fierint. Quibus auditis pater addidit, ut divinae bonitati providentiae­que se totam committat, quam eidem etiam opitulaturam neque innocentem opprimi permissuram speraret abiitque. Altero mox die Lovrenchichiana cum Czoretiana invinculatam accessit lacrymansque exclamavit: „Barica nosti quem in finem patrem Szmole ad te miserim quidque a te praestari voluerim, tu tarnen praecisum responsum ne­gasti". Ac dein jurejurando affirmavit ipsam nisi praefatos flor. 200 numera­verit, nusquam ex vinculis eximendam, idque se conjicere ex discursibus ru­moreque de eadem indies magis ingente ac cumprimis ex eo, quod audiverit a judice Andrea Szale dici eandem arsuram; quibus nil curatis obfirmate reposuit, se nunquam eosdem florenos daturam, tum Lovrenchichiana eandem per omnia sacra exorare, adjurare, obtestari, dicereque se flor. 100 promis­suram, Czoretiana intérim identidem in aures invinculatae insusurante, dominae Szalianae dolentis sortem invinculatae hanc esse mentem, hoc ab eadem pro eadem liberanda consilium datum, sociam ejusdem Dorotheam sutorissam Hunyadi appellatam indubie cremandam. Quibus auditis invinculata tandem victa Lovrenchichianae adhortationibus subjunxit: „Tu qua nosti quid agatur, facito, quod tibi lubet, aga ut vis". Hisque finitis ambo recessere. Illicetque Lovrencsicsiana Menhardianam murariorum architecti uxorem adiit dicens, invinculatam nulla ratione a se disponi potuisse ad deponendos flor. 200 domino notario, verum 100 flor. de suo eidem numeraturam, quis eidem etiam sua pace nec quidpiam amplius iret promitteret. Quod dictum Lovrencsicsianae Menhardiana retulit notarianae, eidemque veniret ergo ipsa Lovrencsicsiana repetitur, quod etiam ubi relatum eidem extitisset, die inse­quenti fecit, florenosque 50 in strophio ligatos prandentibus adhuc notario ejusque consorte attulit et in medio ipsorum posuit, quos acceptos notariana ad camerulam asportavit, restituto altero die eidem strophio. Altero die invinculata ad domum judicis Andreae Szale venire jussa ibique datis pro se fidejussoribus defuncto Delacz et Andrea Purgarics campa­nista Scti Marci domum .abire permissa, quo Lovrencsicsiana ad eandem venit iretque Szalio ad agendas gratias author fuit, quod et a meridie inter lacrymas et singultus fecit, Szalianae manum exosculando, cui adveniens paulo post notarius dixit, vesperi aut mane insequenti ad se veniat, ad quod reposuit exponens, se aegre vesperi venturam. 15

Next

/
Oldalképek
Tartalom