VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 138

138 cum lapide albo gamaho : alter saphyrus. Item in auro flor. centum et quadraginta duobus. Item coronatos uiginti unum et medium. Item in moneta currenti florenos Hungaricos octuaginta octo et denarios uiginti Septem. Quarum purum regestum habetur in ladula maiori inter privilégia. Item res suae omnes eidem remaneant. Item tapeta sex : quorum tria sint de maioribus, alia uero tria de minoribus. Item vestern meam subbam uidelicet mardarinam, coopertam panno nigro. Item : equos meos curriferos sex, in quibus solus ambulare solebam, et currum meum eidem lego. Item vniuersa peccora et equi, tarn curriferi eiusdem, quam alii, ac boues, oues, porci, et caprae in Brezowicza, et eiusdem pcrtincntiis habita, eidem vxori meae maneant integrae. Bona autem eadem in Brezowicza tamquam sua propria habeat eadem vxor mea cum filio suo Ballhasare, dempta curia mea in eadem Brezowicza habita, quam ego acquisiui, de qua inferius facturus sum mencionem. Residuas autem res meas aureas et argentcas, ac tapeta et alia cuncta clenodia domus, lego duobus filiis meis Stephano et Ballhasari aequaliter per eos inter sc diui­dendas. Quia autem exigente maxima necessitate cogor omnes res ipsas aureas, scilicet et argenteas, spectabili et magnificae dominae Barbarae Alapy etc. alias Banissae, pro redemptione medietatis Castri Zomzedwara et Castelli Alsozlobycza, inpignorare : debcant itaque ijdem duo filij mei easdem res meas ab ipsa domina Barbara Alapy, cum tem­pore pro seipsis redimere, et inter se aequaliter diuidere. Item Stephanus filius meus habet bona sua materna haereditaria, quae ego nia­gnis meis expensis et solicitudinibus recuperaui, et redemi, cui in Podolhochye, in loco deserto aedificaui domos, et curiam nobilitarem specialem, piscinas, et fossata effodere feci; molendina noua erexi. Item porciones eius possessionarias in Odrazenthgyrgh et Bivzyn, ac Lwchylnycza, a domina relicta qnondam Ladislai Imprych redemi. For­tionem in FolsesUvbycza, primo a quondam Georgio Brada, deinde relicta quondam Georgij Dobychah expensis, et fatigijs obtinui. In Morawcha autem castellum Bwltowcz uocatum, in terra per me empta et acquisita de nouo aedificaui fossatumque circum idem castellum de nouo effodi, ibidemque stabula tarn equorum, quam peccorum et horrei de nouo aedificaui. Et insuper ad praefatum Castellum Btvkowacz et ad alia bona eiusdem multas vineas eidem emi ac acquisiui, ac multa eius débita persolui : haec ita­que cuncta eius bona, castellum uidelicet Bwkowacz, una cum omnibus eiusdem et eo­rundem pertinentibus, item pixidibus Barbatis, ac sclopis, et clenodijs dicti castelli, nec non equis, bobus, peccoribus, ac pecudibus cuiusuis generis in praefato Castello per me acquisitis et existentis, ac item uictualibus et seminataris, lego idem Stephano filio meo. Item bona mea possessionaria per me acquisita et empta, uidelicet Castrum meum Medwedwara uocatum in Comitatu Zagrabiensi situm, cum omnibus vadis, et pertinentiis eiusdem, uniuersis, nec noc equis, peccoribus, bobus, et pecudibus, ac alijs rebus, et cle­nodijs domus, et molendinis. Item Castrum meum Mokrycza uocatum, in prouincia Carnioliae habitum, cum uadis, et pertinentijs eiusdem uniuersis, nec non equis, peccoribus, bobus, porcis, et pe­cudibus, molendinisque, et alliis rebus, et clenodijs domus, in eodem existentibus. Item curiam meam lapideam in oppido Bresecz in prouincia Styriae habitum, una cum omnibus pertinentijs eiusdem tarn in Carniolia, quam Styria habitis, nec non equis, peccoribus, bobus, pecudibusque, et molendinis, ac alijs rebus, et clenodijs domus. Item nouos colonos meos, quibus Petrus Quartwssych est Judex, similiter in prouincia Carnioliae existentes. Item curiam meam nobilitarem Klynchazela uocatam, in comitatu Zagrabiensi existentem, cum omnibus colonis, et pertinentijs eiusdem, et cum equis, bobus, pecco­ribus, et pecudibus, molendinisque ac alijs rebus, et clenodijs domus. Item Curiam nobilitarem in Probresyc sub Castro Ozal in eodem Comitatu Zagra­biensi habitam una cum omnibus colonis et pcrtfnentiis eiusdem nec non equis, pecco­ribus, bobus, et pecudibus, molendinisque ac alijs rebus, et clenodijs domus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom