VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 139

139 Item curiam meam nobilitarem in Kysgoricza, inter nobiles campos Zagrabiensis in Turopolie habitam, cum omnibus terris, et focnilibus, ac alijs pertinentijs eiusdem. Item bona mea possessionaria in Marocha habita per me acquisita, et empta, quae uidelicet alias nobilium Jandrichkouis et Czwethne cum omnibus pertinentijs eorundem fuerant. Item praedium meum iz Zelyna zenth Milclos habitum una cum sessione in qua Karaz residet, et aliis cunctis pertinentiis eiusdem. Item Castellum meum Machhoucz uocatum in Comitatu Crisiensi habitum una cum omnibus colonis et pertinentijs eiusdem duobus filiis meis Stephano et Balthasaro aequaliter, ut ea iuste se in medium diuidant, et teneant perpetuo. Item dimidietas Castri, et oppidi Zamobor, ac cunctarum pertinentiarum eiusdem, est apud me in pignore, a Dominis Vngnad, pro florenis Rhenensibus decem et tribus milibus, quam dum ijdem Domini Vngnad redimerint; extunc pecuniam eiusdem habeant ijdem duo filii mei Stephanus et Balthasar. Ex qua dent vxori meae Dorotheac Rhenenses florenos mille. Interea autem, donec eadem medietas dicti castri, et oppidi Zamobor re­dimeretur, teneant eandem ijdem filii mei Stephanus et Balthasar aequaliter. Item in eodem oppido Zamobor, habeo allodium bonum, et stabulum equorum, et porcorum, et horrei, nec non certas terras arabiles, et hortos, ac domum fabrariam et foenilia multa, inter foenilia ciuium eiusdem oppidi Zamobor habita, omnia perpetua­liter empta. Item oues, capras, et porcos etc quae omnia lego eisdem duobus filiis meis. Item dominus Ludovicus Vngnad tenetur mihi Rhenenses florenos mille, ad quos sunt literae eiusdem in domo Thauernica in Mocrycza, quos lego duobus filiis meis prae­notatis. Item dominus Georgius Comes de Zrinio tenebatur mihi florenos Hungaricales mille, et sunt super eisdem literae suae dominationis, in eodem domo Thauernica in Mokrycza, quos commiserat egregio Georgio Zebych officiali suo in Ozal habito, ut mihi persoluat, qui licet soluerit mihi aliquid, prout habet quietantiam de manu mea, tenetur tarnen ad­huc mihi flor. circiter quingentos, quos praescripti duo filii mei, ab eodem domino Co­mité de Zrinio uel a praefato Georgio Zebych répétant, et habeant. Item quondam Dominus Ladislaus Kerecheny tenebatur et iam filius eius Chri­slophorus tenetur mihi Hungaricales florenos duo millia, pro quibus sund apud me res eius in pignore, Marcae scilicet argenti circiter ducentae, in parcarijs (peccarijs ?) et Kroppis, ac alijs argenteis rebus, quod argentum est in eadem domo mea Thauernica ih Mokrycza. Cuius argenti unam partem idem dominus Christophorus Kerecheny, per Balthasarum Literatum Schytharoczi a me redemit, prout sunt literae exinde con­fectae, residuum itaque debiti habeant dicti duo filii mei. Item Dominus Mathias Khegleuich tenebatur mihi Rhenenses florenos ducentos, quos miseram ei per egregium Stephanum Kwlyanich, ex quibus soluit mihi florenos centum, adhuc tenetur alios florenos centum, quos etiam lego praenotatis duobus fi­liis meis. Item Petrus Suppan Ciuis et Judex Ciuitatis Montisgraecensis Zagrabiensis te­netur mihi florenos Hungaricales centum, quos lego eisdem duobus filiis meis. Item egregius Joannes Raytrer, Pflegar in Bresech, et Joannes Souanich ciuis ibidem, tenentur mihi certa pecuniarum summa, prout literae eorum testantur, que sunt in eadem domo mea Thauernica in Mokricza, quam lego praenotatis duobus filiis meis. Item Magnifico Domino Lucae Zekel ego teneor florenos Rhenenses duo millia, quos nuper ad persolutionem medietatis Castri Zomsedwara et castelli Alsoztobycha a sua dominatione leuaueram, quos praefati duo filii mei cum magna gratiarum actione suae Dominationi Magnificae persoluere teneantur. Item curiam meam nobilitarem in Brezowycza per me proprijs laboribus acqui­sitam lego Dominae Dorotheae Mernyawchych consorti meae et Balthasari filio meo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom