VJESTNIK 5. (ZAGREB, 1903)
Strana - 207
207 similiter prata et'sata custodire; et de birsagio silve sibi debitur tercia pars; si autem cui receperit securim aut aliquod parvum vadium hoc totum sibi cedet. De taxa autem regia si poterit eum pater prior liberare, tune libère excipiat. In omnibus talem potestatem habet qualem habent custodes silvarum in aliis locis. Postremo sciendum, quod in iudiciis ac birsagiis aut penis débet servari consvetudo, quam tenent in provincia Droswchyna in qua est fundatum monasterium. De fumalibus. Sciendum, quod monasteria nostra, que sunt in Zlavonia habent libertâtem de fumalibus, qui provenirent a colonis nostris ; sed tali condicione sicut audivimus a nobilibus, quod illam pecuniam exigamus de colonis nostris et convertamus in subsidium fratrum. Nolunt enim nobiles, quod coloni nostri déridèrent eorum colonos, ideo habenda est discrecio, quomodo alia monasteria facient, ita et nos. De fortalicio. Sciendum est, quod anno 1478 tempore fratris Leonardi pro tune prions coloni nostri voluntarie promiserunt omni mense uno die pro subsidio fortalicii laborare sive per se sive cum animalibus, quem diem „podymehynam" vocant; quos labores pro subsidio eciam tenentur facere extranei, qui ad nos confugiunt, et specialiter illi, qui hic habent cellaria et servant bona sua. Isti eciam debent reformare sepem et cooperturam fortalicii iuxta suum quisque cellarium, quando est aliquis parvus defectus vel ruptura. Hic autem bonum est declarare quando venditur vel comparatur cellarium. Nobiles eciam, qui sunt nobis vicini consveverunt nobis destinare quando necesse est eorum gozpodchynam ; et illis eciam non tenemur dare victum, nisi si voluerit pater prior eis ex gracia dare semel aut bis bibere. Secunda particula registri est de villis et sessionibus eorumque s er vi eus. In Jakopövez sunt sessiones tredecim: Prima fuit sessio Mahtesich, habet pratum, deserta. Secunda sessio Gvrychina, habet pratum. Tercia sessio Jarenych, deserta, habet pratum. Quarta sessio sub quercu, deserta, habet pratum pênes pratum Guricze. • Quinta sessio iuxta quercum, deserta, habet pratum pênes pratum curie. Sexta sessio Thome Sependie, habet pratum. Sêptima sessio relicte Stefanych, Habet pratum. Octava sessio Popsich, deserta, habet pratum. Nona sessio Bachavecz, istam habet Plantich, habet pratum. Décima sessio Glagyno, istam tenet Orus [Valepek], habet pratum. Undecima sessio relicte Chrone, habet pratum. Duodecima sessio Clementis Italici, habet pratum. Décima tercia sessio fuit ex opposito Clementis, ubi est nunc terra Clementis.