VJESTNIK 5. (ZAGREB, 1903)
Strana - 208
208 Quarta décima est curia in qua nunc habitat, quousquè priori placuerit, Petrus Filipoich, et tenet terras et pratum maius curie. Et ista curia fuit olim libéra a taxa regia et consequenter inquilini, qui in ea habitaverant. Postremo nota ! quod quelibet sessio in predicta villa Jakopovcz habet adminus de terris arabilibus XIIII jugera aut plus; sed sessio Jarenych habet terras arabiles XXV jugera et pratum. Sciendum de serviciis et daciis huius ville. Nota! sicut audivimus a castellano et provisore de Topolovcz et a voievoda hee villa Jakopovcz circa annos Domini 1427 fuit data cuidam Briccio castellano, qui tandem nobis eandem legaverat. itäque prius predicta villa pertinebat ad provinciam Droseich, et erat sub dicione ac potestate voievode, et solvebat annuatim unum flor. quelibet sessio. Item, quelibet ebdomada duos dies serviebat pro gozpodchyna. Item, tres dietas arabat. Tres tinas maiores, I tritici, I siliginis et unam avene solvebat. Similiter tria munera sicut et coloni nostri dabat. Item, de qualibet vinea unum cubulum avene, IUI denarios panes et unum caponem tenebatur tempore vindemie persolvere. Item tempore falcature feni, unum pullum, tres panes et denarios, quos et nunc secundum consvetudinem illa provincia solvit illis, qui falcant. Item, circa Nativitatem Christi quilibet tenetur quinque vel sex solidos pro „bravne" solvere. Sed modernis temporibus ista omnia dolosi et infidèles homines perverterunt flngentes mendacia et sub ipsis testimonia dicentes, nescitur quid sit verum quid falsum, ideo super hoc consilium patris generalis queratur an debeant proventus secundum antiquam consvetudinem eorum persolvere aut se conformare cum colonis nostris de Remetyncz. In Hrovathschina fuerunt tres sessiones et quarta curia; nunc omnia sunt deserta. Due sessiones fuerunt sub Jankovecz, quarum tres nunc tenet molendinator. In Rometyncz. Prima sessio Mrakoich. Secunda sessio Elie filii Fabiani. Tercia sessio Blasii Hodchecz. Quarta sessio Elie, deserta. Quinta sessio Gyvronych. Sexta sessio Ztankonis, deserta, istam tenet Gwrenych, servit unum diem omni ebdomada. Septima sessio Martini Kolovoz. Octava sessio Nicolai Napekoz." Nona sessio in salicibus, quam tenent filii Capistran, et unum diem omni ebdomada serviebant. Décima sessio Mathei Horvat. Undecima sessio Valentini Capistranych. Duodecima sessio deserta, eius pratum tenent Dionisius et Antonius Gvren. Décima tercia sessio Kelek Capistran.