VJESTNIK 4. (ZAGREB, 1902)
Strana - 84
Acta Hieronymiana, quibus periodus antiquior (a. 1446.—1497.) historiae societatis et hospitii S. Hieronymi de Urbe illustratur. I. 1446. Romae. Petrus de Segna (Cfr. IV.) locat unam domum Catherine [Valic] de Zagabria (Cfr. III.). Arch. S. Hieronymi, Inventarium Scripturarum a. 1562. a Simeone Turrino descriptum. Crnčić, Starine XVIII., p. 1, nota 1. II. 1447. 10 XI. Romae. Nicolaus V. — „Gloriosus Deus in Sanctis suis . Cum itaque, sicut accepimus, dilectus filius nobilis vir Fridericus Ciliae, Ortenwurgae et Zagoriae comes, ac Regni Slavoniae Bannus 1 de propria salute recogitans, et in coelestibus thezaurizare cupiens, ob singularem, quam ipse, et alii Christi fidèles partium illarum ad beatum Hieronymum confessorem, tamquam praecipuum Ecclesiae sidus irradians, gerunt devotionis affectum ; ecclesiam sive curam sancti Hieronymi de Stridonio, Zagrabiensis dioecesis, quae olim domus paterna ipsius sancti, et in qua nutritus et educatus extitit, 2 de bonis sibi desuper creditis notabiliter construi, et aedificari coeperit, ac solemniter dotaverit. Nos — praefati comitis in hac parte supplicationibus inclinati, de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli authoritate confisi, omnibus —, qui praefatam ecclesiam in festo sancti Hieronymi devote visitaverint annuatim, et ad illius conservationem huiusmodi manus porrexerint adiutrices, quinque annos, et totidem quadragenas de iniunctis eis poenitentiis misericorditer relaxamus — — Datum Romae apud sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo quadringentesimo quadragesimo septimo, quarto Idus Novembris, pontificatus nostri anno primo". Bombadrus, Topographia M. R. Hungariae, Vien. 1750., p. 130, Theiner, Mon. Slavorum Meridionalium, I. 400. 1 Potentissimi comités Celejenses medio XV. s. privilegiis Sigismundi regis ac Friderici III. Styriae ducis. toti Sclavoniae Vindicae (Windischland), hodiernae Sloveniae ac occidentali parti regni Croatiae vel Sclavoniae, banorum nomine ac auctoritate imperabant, perpetuo haereditario iure comitatibus Varasdinensi ac Zagrabiensi potiti, de quibus cfr. Smičiklas, Povjest Hrvatska, Zagreb 1882., I., 537 et passim; Klaić, Povjest Hrvata, Zagreb. 2 Strigova, Stridovo, Strido, oppidum in hodierno comitatu Zaladiensi, cum capella S. Hieronymi, parochia iam a. 1334. erecta, de quibus cfr. Schematismus archidioeceseos Zagrabiensis 1899., 220, medio XV. s. vero in regione Muro-Dravana (peninsula Medjumurje) regno Croatiae subjecta. Sanctum Hieronymum Strigovae natum perantiquissima traditio testatur, de qua quaestione consulas Danko, Divum Hieronymum oppido Stridonis natum esse, Moguntiae, Kirchheim 1874., et Bulić, Wo lag Stridon, die Heimat des hl Hieronymus ; Festschrift für Otto Benndorf 1899., p. 276 ss. Missa questione vero de ubicatione antiquae Stridonis, quum Iis adhuc sub iudice sit, quid Croatae exeuntis medii aevi de hac re sentierint potius inquiramus. Testibus bano Sclavoniae Friderico Celejensi ac nostro Hieronymo Petoviensi (Cfr. IL. VII.), Croatas Septentrionales divum Hieronymum Strigovae in regione Muro-Dravana natum unanimiter professi sunt. Hisque accedunt et Croatae méridionales, illi quidem qui ditioni veneticae in Dalmatia parebant. Classicus testis revera patritius Spalaten3is Marcus Marulus, a, 1450.