VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 243

243 Quod omnino duabus Chire Jovicsics ex Chepin novisset prolibus, cum praefato Joso semel ad ejusdem Chire domum noctu veniens ibidemque per­noctans, noctuque ad unam prolim Maxim vocatam se deposuisset, deponendo­que filium infirmum reddidisset ac data eidem ex illa torta statim sequenti mane modica mica rursus resanavit, alteri pariter eius filio Mittar nominato eadem modalitate nocuit herbaque Bukvicza sequenti mane curavit, tribus pariformiter prolibus Sivan Vucsinics aeque cadendo nocuit, quas praemissa torta curavit, Szeone pariter duobus filiis cum Joso corda excepit, quos ideo non curavit, quia a fatente nemo remedium quaesivit, cum Szavicza ex Chepin ad Petrum Paukovics semel abivit unamque masculam prolem cor excipiendo devoravit, ulterius fatetur, quod bis scopas, decies aut duodecies lapatam ad lectum pênes maritum suum deposuisset, tardiusque, ante tarnen mediam noctem, do­mum suam redivisset, maritus nihilominus suus eandem ubi fuisset, non interrogavit. Item ante annos circiter duos cum Joso et Szavicza ad Angyeliam ivit, masculae proli nocuit, cui ipse Joso cor excepit, et post unum annum mortua est, fatetur praeterea, quod tertia nocte in ipso actu sigillum a praescito Joso impressum aquisivisset, cui Joso, tu saga es, dixisset, et habes ipsum in humero sinistro, ulterius quoque fatetur, quod fatens tribus dumtaxat prolibus sola propriis dentibus cor extraxisset, primo Ramics Mittar, quod resanavit, Sivan uni proli, tertiae Uradilich Gligorie, quae mortua est, omnia praefata corda Joso abstulit, cum quo etiam in Chepin et Tenya centum circiter pro­libus corda extraxerunt. Per me Ignatium Chachkovich, incliti Comitatus Veröczenzis Judicem Nobilium. Me quoque Stephano Relies, incliti Comitatus de Veröcze Vice-Judicem Nobilium. (In dorso:) Registr. Nro. 165. Anni 748. — • IX. . Anno suprascripto dieJ2~^ ~Decembris suprascripti invineulatae I. torturale examen et elicitam n^ßp^ra ejusdem I. fassionem in instrumentu sub EE. ex­hibito in judicio-<eferentibus eadem I. in judicio bénévole ad eandem fassionem suam reflex-*^ eanc jem ra tificavit, modificato eo quod viduam matrem Mariczae et 'P s J%?n Mariczam ex Dalya non putasset, verum Jovkam et eiusdem Martam ^V^fm. ; post hoc autem imprimis : in judicio cum Maxima ex Chepin confrontata oculos eidem dixerat semel secum circa pagum Chepin volasse. Deinde posteaquam Šivana vidua ex Tenya ad Judicium aducta et cum I. confrontata fuisset, ad oculos Sivanae I. quam se bene noscere et illam ipsam esse fateret fassionem suam in eo confirmavit. Tandem in torturali fassione attacta ex pago Tenya Szavicza in judicio adstans cum I. confrontata eadem I. circa eandem quoque elicitam fassionem suam per omnia confirmavit. Demum suprafata Jovka ex Dalya ad Judicium aducta cumque eadem I. confrontata in tortura circa eandem elicitam fassionem eidem ad oculos repetiit et confirmavit. Po­stremo immédiate praemissae Jovkae cognominatae filia Marta posteaquam ad Judicium comparuisset, I. cum eadem confrontata eandem Martam nunquam

Next

/
Oldalképek
Tartalom